The Augsburg Confession, in Latin and in German | Page 4

Philip Melanchthon
quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale concilium:
20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus pontifex maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret.
21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali, libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quae quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per Electores, Principes et reliquos Status Imperii semper concorditer actum et congruentibus suffragiis conclusum est.
22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad V. C. M. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus.
23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus;
24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur.
Art. I. De Deo.
1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse,
2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium;
3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.
5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes.
6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus motum in rebus creatum.
Art. II. De Peccato Originis
1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia,
2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.
3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi, disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare posse.
Art. III. De Filio Dei.
1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit humanam naturam in utero beatae Mariae virginis,
2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus,
3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.
4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis,
5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat adversus diabolum et vim peccati.
6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos etc. iuxta Symbolum Apostolorum.
Art. IV. De Iustificatione.
1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter propter Christum per fidem,
2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.
3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.
Art. V. De Ministerio Ecclesiastico.
1] Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per Verbum et sacramenta tamquam per instrumenta donatur Spiritus Sanctus,
2] qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui audiunt evangelium,
3] scilicet quod Deus non propter nostra merita, sed propter Christum iustificet hos, qui credunt se propter Christum in gratiam recipi.
4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum contingere sine Verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes et opera.
Art. VI. De Nova Obedientia.
1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri.
2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur, sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres scriptores ecclesiastici.
3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui credit in Christum, salvus sit
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 31
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.