dies infanda aderat; mihi sacra parari,?et salsae fruges, et circum tempora vittae:?eripui, fateor, leto me, et vincula rupi,?limosoque lacu per noctem obscurus in ulva?delitui, dum vela darent, si forte dedissent.?Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,?nec dulcis natos exoptatumque parentem;?quos illi fors et poenas ob nostra reposcent?effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.?Quod te per superos et conscia numina veri,?per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam?intemerata fides, oro, miserere laborum?tantorum, miserere animi non digna ferentis.'
His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.?Ipse viro primus manicas atque arta levari?vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:?`Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;?noster eris, mihique haec edissere vera roganti:?Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor??Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?'?Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,?sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
`Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum?testor numen' ait `vos arae ensesque nefandi,?quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:?fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,?fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,?si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.?Tu modo promissis maneas, servataque serves?Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
`Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli?Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo?Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,?fatale adgressi sacrato avellere templo?Palladium, caesis summae custodibus arcis,?corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis?virgineas ausi divae contingere vittas;?ex illo fluere ac retro sublapsa referri?spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.?Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.?Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae?luminibus flammae arrectis, salsusque per artus?sudor iit, terque ipsa solo---mirabile dictu---?emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
`Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,?nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,?omina ni repetant Argis, numenque reducant,?quod pelago et curvis secum avexere carinis.?Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,?arma deosque parant comites, pelagoque remenso?improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.?Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso?effigiem statuere, nefas quae triste piaret.?Hanc tamen immensam Calchas attollere molem?roboribus textis caeloque educere iussit,?ne recipi portis, aut duci in moenia possit,?neu populum antiqua sub religione tueri.?Nam si vestra manus violasset dona Minervae,?tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum?convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;?sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,?ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello?venturam, et nostros ea fata manere nepotes.'
Talibus insidiis periurique arte Sinonis?credita res, captique dolis lacrimisque coactis,?quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,?non anni domuere decem, non mille carinae.
Hic aliud maius miseris multoque tremendum?obicitur magis, atque improvida pectora turbat.?Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,?sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.?Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta---?horresco referens---immensis orbibus angues?incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;?pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque?sanguineae superant undas; pars cetera pontum?pone legit, sinuatque immensa volumine terga.?Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant,?ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,?sibila lambebant linguis vibrantibus ora.?Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo?Laocoonta petunt; et primum parva duorum?corpora natorum serpens amplexus uterque?implicat, et miseros morsu depascitur artus;?post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem?corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam?bis medium amplexi, bis collo squamea circum?terga dati, superant capite et cervicibus altis.?Ille simul manibus tendit divellere nodos,?perfusus sanie vittas atroque veneno,?clamores simul horrendos ad sidera tollit:?quales mugitus, fugit cum saucius aram?taurus, et incertam excussit cervice securim.?At gemini lapsu delubra ad summa dracones?effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,?sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.?Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis?insinuat pavor, et scelus expendisse merentem?Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur?laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.?Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae?numina conclamant.
Dividimus muros et moenia pandimus urbis.?Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum?subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo?intendunt: scandit fatalis machina muros,?feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae?sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.?Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.?O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello?moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae?substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:?instamus tamen inmemores caecique furore,?et monstrum infelix sacrata sistimus arce.?Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris?ora, dei iussu non umquam credita Teucris.?Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset?ille dies, festa velamus fronde per urbem.
`Vertitur interea caelum et ruit oceano nox,?involvens umbra magna terramque polumque?Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri?conticuere, sopor fessos complectitur artus:?et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat?a Tenedo tacitae per amica silentia lunae?litora nota petens, flammas cum regia puppis?extulerat, fatisque deum defensus iniquis?inclusos utero Danaos et pinea furtim?laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras?reddit equus, laetique cavo se robore promunt?Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,?demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,?Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,?et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.?Invadunt urbem somno vinoque sepultam;?caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis?accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris?incipit, et dono divom gratissima serpit.?In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector?visus adesse mihi, largosque effundere fletus,?raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento?pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.?Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo?Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,?vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,?squalentem barbam et concretos sanguine crinis?volneraque illa gerens, quae circum plurima muros?accepit patrios. Ultro flens ipse videbar?Compellare virum et maestas expromere voces:?`O lux Dardaniae, spes O fidissima
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.