per saecula gentem.?Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido?condebat, donis opulentum et numine divae,?aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque?aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.?Hoc primum in luco nova res oblata timorem?leniit, hic primum Aeneas sperare salutem?ausus, et adflictis melius confidere rebus.?Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,?reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,?artificumque manus inter se operumque laborem?miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,?bellaque iam fama totum volgata per orbem,?Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.?Constitit, et lacrimans, `Quis iam locus' inquit `Achate,?quae regio in terris nostri non plena laboris??En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;?sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.?Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'?Sic ait, atque animum pictura pascit inani,?multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum?hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,?hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.?Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis?adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno?Tydides multa vastabat caede cruentus,?ardentisque avertit equos in castra, prius quam?pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.?Parte alia fugiens amissis Troilus armis,?infelix puer atque impar congressus Achilli,?fertur equis, curruque haeret resupinus inani,?lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur?per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.?Interea ad templum non aequae Palladis ibant?crinibus Iliades passis peplumque ferebant,?suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;?diva solo fixos oculos aversa tenebat.?Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,?exanimumque auro corpus vendebat Achilles.?Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,?ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,?tendentemque manus Priamum conspexit inermis.?Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,?Eoasque acies et nigri Memnonis arma.?Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis?Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,?aurea subnectens exsertae cingula mammae,?bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,?dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,?regina ad templum, forma pulcherrima Dido,?incessit magna iuvenum stipante caterva.?Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi?exercet Diana choros, quam mille secutae?hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram?fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:?Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:?talis erat Dido, talem se laeta ferebat?per medios, instans operi regnisque futuris.?Tum foribus divae, media testudine templi,?saepta armis, solioque alte subnixa resedit.?Iura dabat legesque viris, operumque laborem?partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:?cum subito Aeneas concursu accedere magno?Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,?Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo?dispulerat penitusque alias avexerat oras.?Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates?laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras?ardebant; sed res animos incognita turbat.?Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,?quae fortuna viris, classem quo litore linquant,?quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,?orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi et coram data copia fandi,?axumus Ilioneus placido sic pectore coepit:?`O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem?iustitiaque dedit gentis frenare superbas,?Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,?oramus, prohibe infandos a navibus ignis,?parce pio generi, et propius res aspice nostras.?Non nos aut ferro Libycos populare Penatis?venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;?non ea vis animo, nec tanta superbia victis.?Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,?terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;?Oenotri coluere viri; nunc fama minores?Italiam dixisse ducis de nomine gentem.?Hic cursus fuit:?cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion?in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris?perque undas, superante salo, perque invia saxa?dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.?Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem?permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;?bella cient, primaque vetant consistere terra.?Si genus humanum et mortalia temnitis arma?at sperate deos memores fandi atque nefandi.
`Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,?nec pietate fuit, nec bello maior et armis.?Quem si fata virum servant, si vescitur aura?aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,?non metus; officio nec te certasse priorem?poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes?arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.?Quassatam ventis liceat subducere classem,?et silvis aptare trabes et stringere remos:?si datur Italiam, sociis et rege recepto,?tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;?sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,?pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,?at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,?unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant?Dardanidae.
Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:?`Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.?Res dura et regni novitas me talia cogunt?moliri, et late finis custode tueri.?Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,?virtutesque virosque, aut tanti incendia belli??Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,?nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.?Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,?sive Erycis finis regemque optatis Acesten,?auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.?Voltis et his mecum pariter considere regnis;?urbem quam statuo vestra est, subducite navis;?Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.?Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem?adforet Aeneas! Equidem per litora certos?dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,?si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'
His animum arrecti dictis et fortis Achates?et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem?ardebant. Prior Aenean compellat Achates:?`Nate dea, quae nunc animo sententia surgit??omnia tuta vides, classem sociosque receptos.?Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi?submersum; dictis respondent cetera matris.'
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente?scindit se nubes et in aethera purgat apertum.?Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,?os umerosque deo similis; namque ipsa decoram?caesariem nato genetrix lumenque iuventae?purpureum et laetos oculis adflarat honores:?quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo?argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente?improvisus ait:
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.