ita ut propter consuetudinem, purpuram[k]
perangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa[l] diffundatur in
vestem. Margarita vero, quam a me petis, naturæ ejus est, ut habere
eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliæ margaritæ
aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et
pretiosa est, incomparabilis et coelestis est, nec dignatur ibi esse ubi
aliæ sunt. Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui
veste mea et margarita utitur, in æternum sanus est; non febre
exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte
dissolvitur;[m] æqualis enim semper et æternus est. Ego tamen hanc
vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiæ tuæ
perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua. Si se hujus vestis et
margaritæ meæ dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et
infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc hæc
quæ me rogas tibi præstabo.
6. Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus.--Post quam vocem, filia,
lætus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci:
rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritæ
reserves, neque miserum senem tali damno tuo[n] facias, si hanc
vestem et hanc margaritam non habueris. Testor[o] autem tibi, filia,
Deum coeli et terræ, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius
est; et tui juris est, ut hanc habeas. Tu modo,[p] si quando tibi vestis
alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi
offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me
tam diu peregrinatur, quam mihi quærit, quam non possum habere si
hanc habuero. Sufficit mihi lana ovis meæ, sufficit mihi color quem
natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: cæterum vestem illam
desidero, quæ dicitur non absumi, non atteri, non scindi. At vero si tibi
margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices
ita, Non mihi impedimento sint istæ inutiles et sordidæ margaritæ: sed
exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam. Credo
patri meo, quia et[q] ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit, propter
quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc
desidero, quæ mihi præstabit salutem et æternitatem.
[hanc margaritam +528+ non habueris.]
7. Filiæ exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abræ
mater.--Ergo, filia, subveni sollicitudini meæ, et hanc epistolam meam
semper lege, et huic vesti et margaritæ te reserva. Et ipsa tu mihi,
nullum interrogans, quibuslibet potes litteris rescribe, utrum vesti huic
et margaritæ te reserves, ut sciam quid juveni illi respondeam: et ut si
illam desideras, si exspectas, lætus possim ad te reditum cogitare. Cum
autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic juvenis, et qualis sit,
et quid velit, et quid promittat, et quid possit, indicabo. Interim tibi
hymnum matutinum et serotinum misi, ut memor mei semper sis. Tu
vero si minus per ætatem hymnum et epistolam intellexeris, interroga
matrem tuam, quæ optat ut te moribus suis genuerit Deo. Deus qui te
genuit, hic et in æternum custodiat opto, filia desideratissima.
[Annotatio a: In plerisque mss. Apræ.]
[Annotatio b: In uno ms. Colb. ad hunc videndum, sine his auditis.]
[Annotatio c: Sic mss. At editi, in terram prostratus facie.]
[Annotatio d: Exempla sancti Petri de Cultura Cenoman. melior illo
nullus est.]
[Annotatio e: Bad., Er. et Mir. partem habuerat. Lips. ex Erasmi
margine, par erat. Novissima editio Par. sparsum erat. Beccensis ms.
præparatum non erat. Ottobonius, spartim erat. Significat Hilarius,
monstratæ sibi vestis subtilitati comparatum sericum prorsus spartum
esse, ex quo scil. funes nautici et sportæ olim fiebant.]
[Annotatio f: Editi, obnoxium: emendantur ex mss.]
[Annotatio g: In uno ms. Colb. juvenem, non viventem.]
[Annotatio h: Alter e mss. Colb. cum Boheriano, Ottob. et Cenom., si
qua puella: et mox solus Ottob. in veste mea capi non possit. Huc
spectat illud Cypriani de Discipl. et Habitu virginum, Sericum et
purpuram indutæ, Christum induere non possunt. Sic Hieronymus,
epist. VII ad Lætam, ubi narravit quas poenas dederit Prætextata
nobilissima, quod viro Hymetio jubente filiæ Deo consecratæ habitum
cultumque mutasset, concludit: Sic ulciscitur Christus violatores templi
sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Quod autem ibi
de virginum cultu habet, maxime vero illud, Habeat alias margaritas,
quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum, haud
mediocriter confirmat hanc epistolam Hilarii ætatem redolere, neque
ipsius stylo esse indignam. V. tract. ps. CXVIII, lit. 16, n. 16.]
[Annotatio i: Nativos habituum colores commendant, et arte quæsitos
damnant etiam alii Patres. Neque enim, inquit Cyprianus de Discipl. et
Habitu virg. Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum
succis et conchyliis tingere et colorare lanas docuit. Quod ex
Tertulliano, lib. II de Cultu femin. n. 10, expressit Cyprianus.]
[Annotatio k: Par. purpuram per augustam vestis. Editiones aliæ,
purpuream per augustas vestes. Duo mss. purpuram per angustas
vestes. Melius alii, perangustum vestis: ad distinctionem scil. latioris
purpuræ, cujus meminit Tertullianus, de Pallio num.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.