Sancti Hilarii: Epistola Ad
Abram Filiam
by Hilarius
The Project Gutenberg EBook of Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram
Filiam
Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.), by Hilarius This eBook is for the
use of anyone anywhere at no cost and with almost no restrictions
whatsoever. You may copy it, give it away or re-use it under the terms
of the Project Gutenberg License included with this eBook or online at
www.gutenberg.org
Title: Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem
Anni 558 Missa.) Patrologiae Cursus Completus; Tomus X
Author: Hilarius
Editor: Jacques Paul Migne
Release Date: October 21, 2007 [EBook #23143]
Language: Latin
Character set encoding: ISO-8859-1
*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK EPISTOLA
AD ABRAM FILIAM SUAM ***
Produced by Louise Hope, Gerard Arthus and the Online Distributed
Proofreading Team at http://www.pgdp.net
+525-526+
SANCTI HILARII
EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM.
(Circa Finem Anni 558 Missa.)
Dilectissimæ filiæ[a] Abræ Hilarius in Domino salutem.
1. Abra patris absentiam dolet.--Accepi litteras tuas, in quibus intelligo
desiderantem te mei esse: et certum (Mss. certe) ita habeo. Sentio enim
quantum præsentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi
esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te
existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem
meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter
deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et
unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam
vivere.
2. Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiæ
conquirat.--Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem,
habentem margaritam et vestem inæstimabilis pretii: quam si quis ab eo
posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret.
Ad hunc[b] his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et
longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest
enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat
consistere. Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid
vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et
margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur præstare, esse
mihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque
margaritam quærerem. Et[c] inter hæc prostratus in faciem fleo
plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur
precem meam.
3. Vestis hæc et margarita quanti facienda.--Post quæ, quia bonus est
juvenis et[d] melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque
hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiæ tuæ
concedam? Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et
fide credidi: et scio quia optimæ sunt, et salus vera est hac veste uti, et
hac margarita ornari. Et statim ministris suis præcepit, ut mihi et
vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestem
primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non
sericum secundum subtilitatem ejus[e] spartum erat? Numquid candori
ejus nives comparatæ non nigrescebant? Numquid aurum juxta
fulgorem ejus non lividatur? Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus
comparatum ei poterat æquari. Post quam vidi margaritam: qua visa
statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus
colorem. Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terræ species
pulcritudini ejus poterat comparari.
4. Utriusque commoda et dotes.--Et cum prostratus jacerem, ait mihi
quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et
hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut
magis desideres, ostendo tibi quid adhuc hæc vestis atque margarita
boni habeat. Vestis hæc numquam tineis comeditur, non usu atteritur,
non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper
talis qualis est permanet. Margaritæ vero hæc virtus est, ut si quis eam
induerit, non ægrotet, non senescat, non moriatur. Nihil omnino in se
habet, quod sit[f] noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut
mortem afferat, aut ætatem demutet, aut impediat sanitatem. Quod ubi
audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritæ et vestis istius coepi:
et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione
juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci meæ, et
miserere sollicitudini et vitæ meæ. Si enim hanc vestem mihi et
margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam[g]
viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam
peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior.
[+527+]
5. Hilarii filiæ promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat.--Post
quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me
preces et lacrymæ tuæ, et bene est quod hoc credidisti. Et quia dixisti,
te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum
eam tibi negare: sed scire debes propositum et voluntatem meam.
Vestis, quam ego dedero, talis est, ut[h] si quis voluerit veste alia
colorata et serica et aurata uti, vestem meam capere non possit. Sed illi
dabo eam, quæ contenta sit, non serico habitu, sed[i] nativis coloribus
et insumptuoso textu vestiri:
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.