Poems of Propertius [in Latin] | Page 4

Propertius
formosi
temporis aetas; Cynthia non illas nomen habere sinat: nedum, si leuibus
fuerit collata figuris, inferior duro iudice turpis eat. haec sed forma mei
pars est extrema furoris; sunt maiora, quibus, Basse, perire iuuat:
ingenuus color et multis decus artibus, et quae gaudia sub tacita dicere
ueste libet. quo magis et nostros contendis soluere amores, hoc magis
accepta fallit uterque fide. non impune feres: sciet haec insana puella et
tibi non tacitis uocibus hostis erit; nec tibi me post haec committet
Cynthia nec te quaeret; erit tanti criminis illa memor, et te circum
omnis alias irata puellas differet: heu nullo limine carus eris. nullas illa
suis contemnet fletibus aras, et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.
non ullo grauius temptatur Cynthia damno, quam sibi cum rapto cessat
amore deus: praecipue nostri. maneat sic semper, adoro, nec quicquam
ex illa quod querar inueniam!

V
INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas et sine nos cursu, quo
sumus, ire pares! quid tibi uis, insane? meos sentire furores? infelix,
properas ultima nosse mala, et miser ignotos uestigia ferre per ignis, et
bibere e tota toxica Thessalia. non est illa uagis similis collata puellis:
molliter irasci non solet illa tibi. quod si forte tuis non est contraria
uotis, at tibi curarum milia quanta dabit! non tibi iam somnos, non illa
relinquet ocellos: illa feros animis alligat una uiros. a, mea contemptus
quotiens ad limina curres, cum tibi singultu fortia uerba cadent, et
tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore

notam, et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti, nec poteris, qui
sis aut ubi, nosse miser! tum graue seruitium nostrae cogere puellae
discere et exclusum quid sit abire domum; nec iam pallorem totiens
mirabere nostrum, aut cur sim toto corpore nullus ego. nec tibi nobilitas
poterit succurrere amanti: nescit Amor priscis cedere imaginibus. quod
si parua tuae dederis uestigia culpae, quam cito de tanto nomine rumor
eris! non ego tum potero solacia ferre roganti, cum mihi nulla mei sit
medicina mali; sed pariter miseri socio cogemur amore alter in alterius
mutua flere sinu. quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,
quaerere: non impune illa rogata uenit.

VI
NON ego nunc Hadriae uereor mare noscere tecum Tulle, neque
Aegaeo ducere uela salo, cum quo Rhipaeos possim conscendere
montis ulterius domos uadere Memnonias; sed me complexae
remorantur uerba puellae, mutatoque graues saepe colore preces. illa
mihi totis argutat noctibus ignis, et queritur nullos esse relicta deos; illa
meam mihi iam se denegat, illa minatur, quae solet irato tristis amica
uiro. his ego non horam possum durare querelis: a pereat, si quis lentus
amare potest! an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae
ueteres cernere diuitias, ut mihi deducta faciat conuicia puppi Cynthia
et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita uento,
et nihil infido durius esse uiro? tu patrui meritas conare anteire securis,
et uetera oblitis iura refer sociis. nam tua non aetas umquam cessauit
amori, semper et armatae cura fuit patriae; et tibi non umquam nostros
puer iste labores afferat et lacrimis omnia nota meis! me sine, quem
semper uoluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae.
multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me
quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis: hanc
me militiam fata subire uolunt. at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor; seu pedibus terras seu pontum carpere
remis ibis, et accepti pars eris imperii: tum tibi si qua mei ueniet non
immemor hora, uiuere me duro sidere certus eris.

VII
DVM tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia

militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero, (sint modo fata
tuis mollia carminibus:) nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,
atque aliquid duram quaerimus in dominam; nec tantum ingenio
quantum seruire dolori cogor et aetatis tempora dura queri. hic mihi
conteritur uitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis
ire mei. me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas
saepe tulisse minas; me legat assidue post haec neglectus amator, et
prosint illi cognita nostra mala. te quoque si certo puer hic concusserit
arcu, (quod nolim: nostros te uiolasse deos!) longe castra tibi, longe
miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ; et frustra
cupies mollem componere uersum, nec tibi subiciet carmina serus
Amor. tum me non humilem mirabere saepe poetam, tunc ego Romanis
praeferar ingeniis; nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro
`Ardoris nostri magne poeta, iaces.' tu caue nostra tuo contemnas
carmina fastu: saepe uenit magno faenore tardus Amor.

VIII
TVNE igitur demens, nec te mea cura moratur? an tibi sum gelida
uilior Illyria? et tibi iam tanti, quicumque est, iste uidetur, ut sine me
uento quolibet ire uelis? tune audire potes uesani murmura ponti fortis,
et in dura naue iacere potes? tu pedibus teneris positas fulcire pruinas,
tu
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 8
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.