Poems of Propertius [in Latin] | Page 6

Propertius
dulcis in aure sonat. olim gratus eram: non illo tempore cuiquam contigit ut simili posset amare fide. inuidiae fuimus: non me deus obruit? an quae lecta Prometheis diuidit herba iugis? non sum ego qui fueram: mutat uia longa puellas. quantus in exiguo tempore fugit amor! nunc primum longas solus cognoscere noctes cogor et ipse meis auribus esse grauis. felix, qui potuit praesenti flere puellae; non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis: aut si despectus potuit mutare calores, sunt quoque translato gaudia seruitio. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.

XIII
TV, quod saepe soles, nostro laetabere casu, Galle, quod abrepto solus amore uacem. at non ipse tuas imitabor, perfide, uoces: fallere te numquam, Galle, puella uelit. dum tibi deceptis augetur fama puellis, certus et in nullo quaeris amore moram, perditus in quadam tardis pallescere curis incipis, et primo lapsus abire gradu. haec erit illarum contempti poena doloris: multarum miseras exiget una uices. haec tibi uulgaris istos compescet amores, nec noua quaerendo semper amicus eris. haec ego non rumore malo, non augure doctus; uidi ego: me quaeso teste negare potes? uidi ego te toto uinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere uerbis, et quae deinde meus celat, amice, pudor. non ego complexus potui diducere uestros: tantus erat demens inter utrosque furor. non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo Taenarius facili pressit amore deus, nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben sensit in Oetaeis gaudia prima iugis. una dies omnis potuit praecurrere amantis: nam tibi non tepidas subdidit illa faces, nec tibi praeteritos passa est succedere fastus, nec sinet abduci: te tuus ardor aget. nec mirum, cum sit Ioue digna et proxima Ledae et Ledae partu gratior, una tribus; illa sit Inachiis et blandior heroinis, illa suis uerbis cogat amare Iouem. tu uero quoniam semel es periturus amore, utere: non alio limine dignus eras. quae tibi sit felix quoniam nouus incidit error; et quodcumque uoles, una sit ista tibi.

XIV
TV licet abiectus Tiberina molliter unda Lesbia Mentoreo uina bibas opere, et modo tam celeres mireris currere lintres et modo tam tardas funibus ire ratis; et nemus omne satas intendat uertice siluas, urgetur quantis Caucasus arboribus; non tamen ista meo ualeant contendere amori: nescit Amor magnis cedere diuitiis. nam siue optatam mecum trahit illa quietem, seu facili totum ducit amore diem, tum mihi Pactoli ueniunt sub tecta liquores, et legitur Rubris gemma sub aequoribus; tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: quae maneant, dum me fata perire uolent! nam quis diuitiis aduerso gaudet Amore? nulla mihi tristi praemia sint Venere! illa potest magnas heroum infringere uires, illa etiam duris mentibus esse dolor: illa neque Arabium metuit transcendere limen nec timet ostrino, Tulle, subire toro et miserum toto iuuenem uersare cubili: quid releuant uariis serica textilibus? quae mihi dum placata aderit, non ulla uerebor regna uel Alcinoi munera despicere.

XV
SAEPE ego multa tuae leuitatis dura timebam, hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. aspice me quanto rapiat fortuna periclo! tu tamen in nostro lenta timore uenis; et potes hesternos manibus componere crinis et longa faciem quaerere desidia, nec minus Eois pectus uariare lapillis, ut formosa nouo quae parat ire uiro. at non sic Ithaci digressu mota Calypso desertis olim fleuerat aequoribus: multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamuis numquam post haec uisura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae. nec sic Aesoniden rapientibus anxia uentis Hypsipyle uacuo constitit in thalamo: Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio tabuit hospitio. Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres sanguinis et cari uincula rupit amor. coniugis Euadne miseros elata per ignis occidit, Argiuae fama pudicitiae. quarum nulla tuos potuit conuertere mores, tu quoque uti fieres nobilis historia. desine iam reuocare tuis periuria uerbis, Cynthia, et oblitos parce mouere deos; audax a nimium, nostro dolitura periclo, si quid forte tibi durius inciderit! multa prius: uasto labentur flumina ponto, annus et inuersas duxerit ante uices, quam tua sub nostro mutetur pectore cura: sis quodcumque uoles, non aliena tamen. quam tibi ne uiles isti uideantur ocelli, per quos saepe mihi credita perfidia est! hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, ut tibi suppositis exciderent manibus: et contra magnum potes hos attollere Solem, nec tremis admissae conscia nequitiae? quis te cogebat multos pallere colores et fletum inuitis ducere luminibus? quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis `O nullis tutum credere blanditiis!'

XVI
`QVAE fueram magnis olim patefacta triumphis, Ianua Tarpeiae nota pudicitiae; cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus; nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusis signa iacere faces. nec possum infamis dominae defendere noctes nobilis obscenis tradita carminibus; (nec tamen illa suae reuocatur parcere famae, turpior et saecli uiuere luxuria.) has inter grauibus cogor deflere querelis, supplicis a longis tristior excubiis.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 8
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.