non ullae poterunt corrumpere, de te quin ego, uita, tuo limine uerba querar; nec me deficiet nautas rogitare citatos `Dicite, quo portu clausa puella mea est? et dicam `Licet Atraciis considat in oris, et licet Hylleis, illa futura mea est.' hic erat! hic iurata manet! rumpantur iniqui! uicimus: assiduas non tulit illa preces. falsa licet cupidus deponat gaudia liuor: destitit ire nouas Cynthia nostra uias. illi carus ego et per me carissima Roma dicitur, et sine me dulcia regna negat. illa uel angusto mecum requiescere lecto et quocumque modo maluit esse mea, quam sibi dotatae regnum uetus Hippodamiae, et quas Elis opes ante pararat equis. quamuis magna daret, quamuis maiora daturus, non tamen illa meos fugit auara sinus. hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, sed potui blandi carminis obsequio. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est! nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: siue dies seu nox uenerit, illa mea est! nec mihi riualis certos subducit amores: ista meam norit gloria canitiem.
IX
DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores, nec tibi perpetuo libera uerba fore: ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae, et tibi nunc quaeuis imperat empta modo. non me Chaoniae uincant in amore columbae dicere, quos iuuenes quaeque puella domet. me dolor et lacrimae merito fecere peritum: atque utinam posito dicar amore rudis! quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae? plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero: carmina mansuetus lenia quaerit Amor. i quaeso et tristis istos compone libellos, et cane quod quaeuis nosse puella uelit! quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu insanus medio flumine quaeris aquam. necdum etiam palles, uero nec tangeris igni: haec est uenturi prima fauilla mali. tum magis Armenias cupies accedere tigris et magis infernae uincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae. nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu. nec te decipiat, quod sit satis illa parata: acrius illa subit, Pontice, si qua tua est, quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos nec uigilare alio nomine cedat Amor. qui non ante patet, donec manus attigit ossa. quisquis es, assiduas a fuge blanditias! illis et silices et possint cedere quercus, nedum tu possis, spiritus iste leuis. quare, si pudor est, quam primum errata fatere: dicere quo pereas saepe in amore leuat.
X
O IVCVNDA quies, primo cum testis amori affueram uestris conscius in lacrimis! o noctem meminisse mihi iucunda uoluptas, o quotiens uotis illa uocanda meis. cum te complexa morientem, Galle, puella uidimus et longa ducere uerba mora! quamuis labentis premeret mihi somnus ocellos et mediis caelo Luna ruberet equis, non tamen a uestro potui secedere lusu. tantus in alternis uocibus ardor erat. sed quoniam non es ueritus concedere nobis, accipe commissae munera laetitiae: non solum uestros didici reticere dolores, est quiddam in nobis maius, amice, fide. possum ego diuersos iterum coniungere amantis. et dominae tardas possum aperire fores; et possum alterius curas sanare recentis, nec leuis in uerbis est medicina meis. Cynthia me docuit semper quaecumque petenda quaeque cauenda forent: non nihil egit Amor. tu caue ne tristi cupias pugnare puellae, neue superba loqui, neue tacere diu; neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris. neu tibi pro uano uerba benigna cadant. irritata uellit, quando contemnitur illa, nec meminit iustas ponere laesa minas: at quo sis humilis magis et subiectus amori, hoc magis effecto saepe fruare bono. is poterit felix una remanere puella, qui numquam uacuo pectore liber erit.
XI
ECQVID te mediis cessantem, Cynthia, Bais, qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores a! ducere noctes? ecquis in extremo restat amore locus? an te nescio quis simulatis ignibus hostis sustulit e nostris, Cynthia, carminibus? atque utinam mage te, remis confisa minutis, paruula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu, quam uacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam!Q ut solet amota labi custode puella perfida, communis nec meminisse deos: non quia perspecta non es mihi cognita fama, sed quod in hac omnis parte timetur amor. ignosces igitur, si quid tibi triste libelli attulerint nostri: culpa timoris erit. `an mihi non maior carae custodia matris?' aut sine te uitae cura sit ulla meae? tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, omnia tu nostrae tempora laetitiae. seu tristis ueniam seu contra laetus amicis, quicquid ero, dicam' Cynthia causa fuit. tu modo quam primum corruptas desere Baias: multis ista dabunt litora discidium, litora quae fuerant castis inimica puellis: a pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
XII
QVID mihi desidiae non cessas fingere crimen, quod faciat nobis conscia Roma moram? tam multa illa meo diuisa est milia lecto, quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano; nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.