CYNTHIA MONOBIBLOS
I
CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus. tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas improbus, et nullo uiuere consilio. et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen aduersos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saeuitiam durae contudit Iasidos. nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille uidere feras; ille etiam Hylaei percussus uulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit. ergo uelocem potuit domuisse puellam: tantum in amore preces et benefacta ualent. in me tardus Amor non ullas cogitat artis, nec meminit notas, ut prius, ire uias. at uos, deductae quibus est fallacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem conuertite nostrae, et facite illa meo palleat ore magis! tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis posse Cytaeines ducere carminibus. et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia. fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis, sit modo libertas quae uelit ira loqui. ferte per extremas gentis et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter: uos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares. in me nostra Venus noctes exercet amaras, et nullo uacuus tempore defit Amor. hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur cura, neque assueto mutet amore locum. quod si quis monitis tardas aduerterit auris, heu referet quanto uerba dolore mea!
II
QVID iuuat ornato procedere, uita, capillo et tenuis Coa ueste mouere sinus? aut quid Orontea crinis perfundere murra,. teque peregrinis uendere muneribus; naturae decus mercato perdere cultu, nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tua est medicina figurae: nudus Amor formae non amat artificem. aspice quos summittat humus formosa colores; ut ueniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha uias. litora natiuis persuadent picta lapillis, et uolucres nulla dulcius arte canunt. non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Hilaira soror; non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus; nec Phrygium falso traxit candore maritum auecta externis Hippodamia rotis: sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis. non illis studium uulgo conquirere amantis: illis ampla satis forma pudicitia. non ego nunc uereor ne sim tibi uilior istis: uni si qua placet, culta puella sat est; cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniam libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia uerbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerua probat. his tu semper eris nostrae gratissima uitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae.
III
QVALIS Thesea iacuit cedente carina languida desertis Gnosia litoribus; qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede; nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano: talis uisa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem uestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro; et quamuis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leuiter positam temptare lacerto osculaque admota sumere et arma manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saeuitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. et modo soluebam nostra de fronte corollas ponebam tuis, Cynthia, temporibus; et modo gaudebam lapsos formare capillos; nunc furtiua cauis poma dabam manibus; omniaque ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe uoluta sinu; et quotiens raro duxit suspiria motu, obstupui uano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent uisa timores, neue quis inuitam cogeret esse suam: donec diuersas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos leuibus radiis patefecit ocellos. sic ait in molli fixa toro cubitum: `tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis languidus exactis, ei mihi, sideribus? o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; interdum leuiter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: dum me iucundis lapsam sopor impulit alis. illa fuit lacrimis ultima cura meis.'
IV
QVID mihi tam multas laudando, Basse, puellas mutatum domina cogis abire mea? quid me non pateris uitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere seruitio? tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu Spartanae referas laudibus Hermionae, et quascumque tulit formosi temporis aetas; Cynthia non illas nomen habere sinat: nedum, si leuibus fuerit collata figuris, inferior duro iudice turpis eat. haec sed forma mei pars est extrema furoris; sunt maiora, quibus, Basse, perire iuuat: ingenuus color et multis decus artibus, et quae gaudia sub tacita dicere ueste libet. quo magis et nostros contendis soluere amores, hoc magis accepta fallit uterque fide. non impune feres: sciet haec insana puella et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.