Opuscula Selecta Neerlandicorum | Page 4

Not Available

perstringere, ac veluti confertissimas locupletissimae cujuspiam reginae
opes, per transennam (ut aiunt) studiosorum exhibere conspectibus.
[Sidenote: Laudandi ratio per comparationem.]
Cuius quidem ea vel praecipua laus est, primum quod nullis omnino
praeconiis indiget, ipsa abunde per se vel utilitate, vel necessitate
commendata mortalibus. Deinde quod toties iam a tam praeclaris
ingeniis praedicata, semper tamen novam laudum suarum materiam,
ingeniis etiam parum foecundis ex sese suppeditat, ut nihil necesse sit,
eam vulgato more invidiosis illis contentionibus, non sine caeterarum
disciplinarum contumelia depraedicare. Quin illud magis metuendum,
ne domesticas illius dotes, ne germanam ac nativam amplitudinem, ne
majestatem humana conditione maiorem, mortalis oratio non
assequatur. Tantum abest, ut vel aliena contumelia, vel asciticiis

Rhetorum fucis, aut amplificationum praestigiis sit attollenda.
[Sidenote: +gnômê+.] Mediocrium est formarum, deformiorum
comparatione, aut cultus lenociniis commendari; res per se vereque
praeclaras, satis est vel nudas oculis ostendisse.
[Sidenote: Dignitas et autoritas medicinae.]
Iam primum enim (ut ad rem festinemus) reliquae artes quoniam nulla
non magnam aliquam vitae commoditatem attulit, summo quidem in
pretio fuere. Verum medicinae quondam tam admirabilis fuit humano
generi inventio, tam dulcis experientia, ut eius autores, aut plane pro
diis habiti sint, velut Apollo, et huius filius Aesculapius, imo (quod ait
Plinius) singula quosdam inventa deorum numero addiderunt, aut certe
divinis honoribus digni sint existimati, velut Asclepiades, quem Illyrici
numinis instar receptum Herculi in honoribus aequarunt. Non equidem
probo quod fecit antiquitas, affectum sane ac iudicium laudo, quippe
quae recte et senserit et declararit, docto fidoque medico nullum satis
dignum praemium persolvi posse.
[Sidenote: A difficultate.]
Etenim si quis secum reputet, quam multiplex in corporibus humanis
diversitas, quanta ex aetatibus, sexu, regionibus, coelo, educatione,
studiis, usu varietas, quam infinita in tot milibus herbarum (ne quid
interim dicam de caeteris remediis) quae alibi aliae nascuntur,
discrimina. Tum quot sint morborum genera, quae trecenta nominatim
fuisse prodita scribit Plinius, exceptis generum partibus, quarum
omnium quam nullus sit numerus, facile perpendet, qui tantum norit,
quot formas in se febris vocabulum complectatur, ut ex uno caetera
aestimentur; exceptis his, qui quotidie novi accrescunt, neque secus
accrescunt, quam si de composito cum arte nostra bellum suscepisse
videantur. Exceptis venenorum plus mille periculis, quorum quot
species sunt, tot sunt mortis genera, totidem remediorum differentias
flagitantia. Exceptis casibus quotidianis lapsuum, ruinarum, ruptionum,
adustionum, luxationum, vulnerum, atque his consimilium, quae prope
cum ipso morborum agmine ex aequo certant. Denique qui cogitet,
quanta sit in corporum coelestium observatione difficultas, quae nisi
cognoris, saepenumero venenum erit, quod in remedium datur. Ne quid

interim commemorem saepe fallaces morborum notas, sive coloris
habitum spectes, sive lotii signa rimeris, sive pulsus harmoniam
observes, velut hoc agentibus malis, ut hostem medicum fallant et
imponant. Tantum undique sese offundit difficultatum, ut mihi difficile
sit omnes vel oratione prosequi.
Sed ut dicere coeperam, has omnes rerum varietates studio persequi,
obscuritates ingenio assequi, difficultates industria pervincere, ac
penetratis terrae fibris, excussis undique totius naturae arcanis, ex
omnibus herbis, fruticibus, arboribus, animantibus, gemmis, ex ipsis
denique venenis, cunctis humanae vitae malis efficacia quaerere
remedia, atque horum opportunum usum ex tot autoribus, tot disciplinis,
imo et ab ipsis sideribus petere. Haec inquam, tam abdita rimari cura,
tam ardua viribus animi adipisci, tam multa memoria complecti, tam
necessaria ad salutem universi mortalium generis in commune proferre,
nonne prorsus homine maius ac plane divinum quiddam fuisse videtur?
Absit invidia verbis. Liceat id quod vero verius est ingenue praedicare.
Non me jacto, sed artem ipsam effero. Etenim si dare vitam proprium
dei munus est, certe datam tueri, jamque fugientem retinere, deo
proximum fateamur oportet. Quamquam ne prius quidem illud, quod
nos soli deo proprium esse volumus, medicorum arti detraxit antiquitas,
ut credula, ita gratissima. Nam Aesculapii quidem ope Tyndaridam, et
post eum complures ab Orco in lucem redisse credidit. Asclepiades
hominem exanimatum, elatum, comploratumque ab rogo domum
vivum reduxisse legitur. Xanthus historicus catulum leonis occisum,
praeterea et hominem, quem Draco occiderat, vitae redditum fuisse,
posteris prodidit, herba quam halin[*] nominant. Ad haec Juba, in
Africa quendam herba revocatum ad vitam, testis est. Neque vero
laboraverim, si sint apud quos haec fide careant. Certe (quod agimus)
admirationem artis tanto magis implent, quanto magis supra fidem veri
sunt, et immensum esse fateri cogunt id quod vero supersit. Quamquam
quantum ad eum attinet, qui vitae redditur, quid refert utrum anima
denuo in artus relictos divinitus reponatur, an penitus in corpore sepulta,
morbique victoris oppressa viribus, arte curaque medici suscitetur atque
eliciatur, iamque certo migratura retineatur? An non pene paria sunt
mortuum restituere, et mox moriturum servare? Atqui permultos
nominatim recenset Plinius libro historiae mundanae septimo, qui iam

elati partim in ipso rogo, partim post dies complusculos revixerint.
[Footnote: The Dutch translation notes that the word in Pliny is
"balis".]
Miraculum est, quod paucis dedit casus. Et non magis mirandum, quod
quotidie multis largitur ars nostra? Etiamsi hanc deo Opt. Max.
debemus, cui nihil non debemus, ne quis haec a me putet arrogantius
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 160
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.