dives et aureis 10
Mercator exsiccet culullis
Vina Syra reparata merce,
Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae, 15 Me cichorea levesque malvae.
Frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones et precor integra
Cum
mente nec turpem senectam
Degere nec cithara carentem. 20
XXXII.
Poscimur. Siquid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in
annum
Vivat et pluris, age dic Latinum,
Barbite, carmen,
Lesbio primum modulate civi, 5 Qui ferox bello tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo
Litore navim,
Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum
canebat, 10 Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.
O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve 15 Rite vocanti!
XXXIII.
Albi, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabilis
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.
Insignem tenui fronte Lycorida 5 Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoen; sed prius Apulis
Iungentur capreae lupis
Quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet
impares 10 Formas atque animos sub iuga aenea
Saevo mittere cum
ioco.
Ipsum me melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae 15 Curvantis Calabros sinus.
XXXIV.
Parcus deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae
Consultus erro, nunc retrorsum
Vela dare atque iterare cursus
Cogor relictos. Namque Diespiter, 5 Igni corusco nubila dividens
Plerumque, per purum tonantis
Egit equos volucremque currum,
Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari
10 Sedes Atlanteusque finis
Concutitur. Valet ima summis
Mutare et insignem attenuat deus,
Obscura promens; hinc apicem
rapax
Fortuna cum stridore acuto 15 Sustulit, hic posuisse gaudet.
XXXV.
O diva, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus vel superbos
Vertere funeribus triumphos,
Te pauper ambit sollicita prece 5 Ruris colonus, te dominam aequoris
Quicumque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.
Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium
ferox 10 Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,
Iniurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantis, ad arma 15 Concitet imperiumque frangat.
Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabalis et cuneos manu
Gestans aena, nec severus
Uncus abest liquidumque plumbum. 20
Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno, nec comitem abnegat,
Utcumque mutata potentis
Veste domos inimica linquis.
At volgus infidum et meretrix retro 25 Periura cedit, diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici
Ferre iugum pariter dolosi.
Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos et iuvenum
recens 30 Examen Eois timendum
Partibus Oceanoque rubro.
Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura
refugimus
Aetas? quid intactum nefasti
Liquimus? unde manum
iuventus 35
Metu deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in
Massagetas Arabasque ferrum! 40
XXXVI.
Et ture et fidibus iuvat
Placare et vituli sanguine debito
Custodes
Numidae deos,
Qui nunc Hesperia sospes ab ultima
Caris multa
sodalibus, 5 Nulli plura tamen dividit oscula
Quam dulci Lamiae,
memor
Actae non alio rege puertiae
Mutataeque simul togae.
Cressa ne careat pulchra dies nota, 10 Neu promptae modus amphorae
Neu morem in Salium sit requies pedum,
Neu multi Damalis meri
Bassum Threicia vincat amystide,
Neu desint epulis rosae 15 Neu
vivax apium neu breve lilium.
Omnes in Damalin putris
Deponent
oculos, nec Damalis novo
Divelletur adultero,
Lascivis hederis
ambitiosior. 20
XXXVII.
Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum
Tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum 5 Cellis avitis, dum Capitolio
Regina dementis ruinas
Funus et imperio parabat
Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum, quidlibet impotens
10 Sperare fortunaque dulci
Ebria. Sed minuit furorem
Vix una sospes navis ab ignibus,
Mentemque lymphatam Mareotico
Redegit in veros timores 15 Caesar, ab Italia volantem
Remis adurgens, accipiter velut
Mollis columbas aut leporem citus
Venator in campis nivalis
Haemoniae, daret ut catenis 20
Fatale monstrum. Quae generosius
Perire quaerens nec muliebriter
Expavit ensem nec latentis
Classe cita reparavit oras.
Ausa et iacentem visere regiam 25 Voltu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens 30 Privata
deduci superbo
Non humilis mulier triumpho.
XXXVIII.
Persicos odi, puer, apparatus;
Displicent nexae philyra coronae;
Mitte sectari, rosa quo locorum
Sera moretur.
Simplici myrto nihil adlabores 5 Sedulus curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta
Vite bibentem.
CARMINUM
LIBER SECUNDUS.
I.
Motum ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
Ludumque Fortunae gravisque
Principum amicitias et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus, 5 Periculosae plenum opus aleae,
Tractas et incedis per ignis
Suppositos cineri doloso.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris; mox ubi publicas 10
Res ordinaris, grande munus
Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, Curiae,
Cui
laurus aeternos honores 15 Delmatico peperit triumpho.
Iam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis auris, iam litui
strepunt,
Iam fulgor armorum fugacis
Terret equos equitumque
voltus. 20
Audire magnos iam videor duces,
Non indecoro pulvere sordidos,
Et cuncta terrarum subacta
Praeter atrocem animum Catonis.
Iuno et deorum quisquis amicior 25 Afris inulta cesserat impotens
Tellure victorum nepotes
Rettulit inferias Iugurthae.
Quis non Latino sanguine pinguior
Campus sepulcris impia proelia
30 Testatur auditumque Medis
Hesperiae sonitum ruinae?
Qui gurges aut quae flumina lugubris
Ignara belli? quod mare
Dauniae
Non decoloravere caedes? 35 Quae caret ora cruore nostro?
Sed ne relictis, Musa procax, iocis
Ceae retractes munera neniae,
Mecum Dionaeo sub antro
Quaere modos leviore plectro.
II.
Nullus argento color est avaris
Abdito terris, inimice lamnae
Crispe
Sallusti, nisi temperato
Splendeat usu.
Vivet extento Proculeius aevo, 5 Notus in fratres animi paterni;
Illum
aget
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.