Odes and Epodes | Page 4

Horace
vites neque Formiani
Pocula colles.
XXI.
Dianam tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium

Latonamque supremo
Dilectam penitus Iovi.
Vos laetam fluviis et nemorum coma, 5 Quaecumque aut gelido
prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi
Silvis aut viridis Cragi;
Vos Tempe totidem tollite laudibus
Natalemque, mares, Delon
Apollinis 10 Insignemque pharetra
Fraternaque umerum lyra.
Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et
principe Caesare in
Persas atque Britannos 15 Vestra motus aget
prece.
XXII.
Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris iaculis neque arcu

Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra,
Sive per Syrtis iter aestuosas, 5 Sive facturus per inhospitalem

Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.
Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen et ultra
10 Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem,
Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
Nec
Iubae tellus generat, leonum 15 Arida nutrix.
Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,
Quod
latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget; 20

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:

Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.
XXIII.
Vitas hinuleo me similis, Chloe,
Quaerenti pavidam montibus aviis

Matrem non sine vano
Aurarum et siluae metu.
Nam seu mobilibus veris inhorruit 5 Adventus foliis, seu virides rubum

Dimovere lacertae,
Et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:
10 Tandem desine matrem
Tempestiva sequi viro.
XXIV.
Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe
lugubris
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum
cithara dedit.
Ergo Quintilium perpetuus sopor 5 Urget! Cui Pudor et Iustitiae soror,

Incorrupta Fides, nudaque Veritas
Quando ullum inveniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Vergili. 10
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quintilium deos.
Quid? si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus
fidem,
Num vanae redeat sanguis imagini, 15 Quam virga semel
horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi?

Durum: sed levius fit patientia,
Quidquid corrigerest nefas. 20
XXV.
Parcius iunctas quatiunt fenestras
Iactibus crebris iuvenes protervi,


Nec tibi somnos adimunt, amatque
Ianua limen,
Quae prius multum facilis movebat 5 Cardines. Audis minus et minus
iam:
'Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?'
Invicem moechos anus arrogantis
Flebis in solo levis angiportu, 10
Thracio bacchante magis sub interlunia
vento,
Cum tibi flagrans amor et libido,
Quae solet matres furiare equorum,

Saeviet circa iecur ulcerosum, 15 Non sine questu,
Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat pulla magis atque myrto,

Aridas frondes hiemis sodali
Dedicet Hebro. 20
XXVI.
Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum

Portare ventis, quis sub Arcto
Rex gelidae metuatur orae,
Quid Tiridaten terreat, unice 5 Securus. O quae fontibus integris

Gaudes, apricos necte flores,
Necte meo Lamiae coronam,
Pimplei dulcis. Nil sine te mei
Prosunt honores: hunc fidibus novis,
10 Hunc Lesbio sacrare plectro
Teque tuasque decet sorores.
XXVII.
Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracumst: tollite barbarum

Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.
Vino et lucernis Medus acinaces 5 Immane quantum discrepat: impium

Lenite clamorem, sodales,
Et cubito remanete presso.
Voltis severi me quoque sumere
Partem Falerni? Dicat Opuntiae 10
Frater Megillae quo beatus
Volnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? Non alia bibam
Mercede. Quae te cumque domat
Venus,
Non erubescendis adurit 15 Ignibus ingenuoque semper
Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. A miser,

Quanta laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma! 20
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?

Vix inligatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.
XXVIII.
Te maris et terrae numeroque carentis arenae
Mensorem cohibent,
Archyta,
Pulveris exigui prope litus parva Matinum
Munera, nec
quicquam tibi prodest
Aerias temptasse domos animoque rotundum 5
Percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conviva
deorum,
Tithonusque remotus in auras
Et Iovis arcanis Minos
admissus, habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco 10 Demissum,
quamvis clipeo Troiana refixo
Tempora testatus nihil ultra
Nervos
atque cutem morti concesserat atrae,
Iudice te non sordidus auctor

Naturae verique. Sed omnes una manet nox 15 Et calcanda semel via
leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
Exitiost avidum mare
nautis;
Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum
Saeva
caput Proserpina fugit: 20 Me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus
arenae
Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare: sic,
quodcumque minabitur Eurus 25 Fluctibus Hesperiis, Venusinae

Plectantur silvae te sospite, multaque merces,
Unde potest, tibi
defluat aequo
Ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
Neglegis
immeritis nocituram 30 Postmodo te natis fraudem committere? Fors et

Debita iura vicesque superbae
Te maneant ipsum: precibus non
linquar inultis,
Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas,
non est mora longa; licebit 35 Iniecto ter pulvere curras.
XXIX.

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis et acrem militiam paras

Non ante devictis Sabaeae
Regibus, horribilique Medo
Nectis catenas? Quae tibi virginum 5 Sponso necato barbara serviet?

Puer quis ex aula capillis
Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis 10
Pronos relabi posse rivos
Montibus et Tiberim reverti,
Cum tu coemptos undique nobilis
Libros Panaeti Socraticam et
domum
Mutare loricis Hiberis, 15 Pollicitus meliora, tendis ?
XXX.
O Venus, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron et vocantis

Ture te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.
Fervidus tecum puer et solutis 5 Gratiae zonis properentque Nymphae

Et parum comis sine te Iuventas
Mercuriusque.
XXXI.
Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates? Quid orat, de patera novum

Fundens liquorem? Non opimae
Sardiniae segetes feracis,
Non aestuosae grata Calabriae 5 Armenta, non aurum aut ebur Indicum,

Non rura, quae Liris quieta
Mordet aqua taciturnus amnis.
Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 22
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.