Libris Grammaticis | Page 7

M. Terentius Varro
disciplinae darent Dionysi Varrone aetate paullo posterioris scriptoris exemplo supra uidimus, eos igitur etiam Varro sequi debebat. nec mirabere quod his rebus duodecim libros inpleuerit, si uberrimam materiam et ingentem librorum a Chrysippo conscriptorum molem reputaueris. habemus autem praeter ipsius Varronis dispositionem supra indicatam certum testimonium libro XXIIII talia exposita fuisse, Gellius enim scribit noct. att. XVI 8, 6 _sed M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit 'proloquium est sententia in qua nihil desideratur'_ (cf. l.l. VI 56 p. 233). Ex illo autem commentario L. Aeli 'stoici'{11} qui Varronis magister erat *de proloquiis*, quem Gellius paullo ante memorat, uides quantum absit, ut haec studia aliena a M. Terentio iudicemus, sed cum potius magistri exemplo incitatum diligentius in rem inquisiuisse. Huius argumenti natura et proprietate etiam factum est ut et grammatici posteriorum temporum, postquam praesertim Apollonius prodiit, hos libros neglegerent, et ipsi libri immature perirent.
Footnote 9: Varronem plerumque graecos scriptores secutum esse iam perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph. Mylaeus, qui de scribenda uniuersitatis rerum historia (Basileae 1554) libro quinto (p. 271) sic scribit 'conuertendis autem graecorum literis iustum ocium delegit similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro, a quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est argumentum' e.q.s.
Footnote 10: In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. Varr. de l.l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis uerbis similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis notatas id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius uoluit [_similis_] _res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus similes esse_ [_uocabulis_] _notatas._ addo quod IIII libros (cod. _lei libri_) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII "peri tês kata lexeis an?malias pros dion a b g d", cod. Laurent. plut. 69, 35 "peri tou kata tas lexeis an?malias pros di?na a b g d", cod. Menagii "a b g", Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit "sigma'" e Varrone ubi olim sex libros legebatur.
Footnote 11: Cic. Brut. 56, 205: 'fuit L. Aelius omnino uir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis antiquitatisque nostrae et in inuentis rebus et in actis scriptorumque ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et illustrioribus litteris explicauit. sed idem Aelius stoicus esse uoluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit.'
Nihilo minus experiri debemus num certius quid statui possit. potissimum sine dubio Chrysippum secutus eius inuenta eodem modo atque in reliquis libris grammaticorum stoicorumque placita refutauit uel probauit uel correxit. paucissimae relliquiae extant nec tales e quibus effici quidquam possit, sed non nullius momenti in hac re Augustini{12} libellus est, qui inscribitur 'principia dialecticae'. Augustinus quem Varronis scripta ardenti studio lectitasse constat (cf. L. Krahner de Varr. antiq. libr. p. 31, Francken l.l. p. XV sq.), cum postea nimia pietate haec studia contemneret, ita scripsit et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi quoscunque legere potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset, quidquid ibi uerum et certum esset (confess. IIII 16, 30. I p. 123 ed. congr. St. Maur.), eumque in his quoque studiis, cum undecunque libros corriperet, Varronem non neglexisse per se probabile est. libellum ipsum inspicienti e stoicorum mente eum scriptum esse apparet, et ad eorum doctrinam explicandam post Th. Stanleium (hist. phil. II p. 166 ed. Venet. p. 566 ed. Lips.) ab Rudolpho Schmidtio adhibitus est, qui quae de etymologia ibi docentur, e Varronis libris de eadem re (libris II-IIII de lingua latina) fluxisse coniecit. quod recte posuisse uidetur. primum enim e ueriloquiis ibi prolatis plurima tamquam Varroniana notanda sunt, aliaque illis tam sunt similia ut ab eodem scriptore in libris qui perierunt profecta uideantur.{13} deinde principia etymologica eadem apud utrumque sunt, quod cum unusquisque facile uideat non multis expono. praeterea argumentum eodem modo ac Varro in libris nostris diuidit Augustinus: _ergo omne uerbum propter id quod sonat quattuor quaedam necessaria uocat in quaestionem originem suam uim declinationem ordinationem._ uis enim uerbi quam arte cum eius origine conexa sit in propatulo est, deque ea in priore de etymologia triade Varronem locutum esse ostendunt quae V 2 p. 13 dicit, Augustinus uero eam pro suo consilio more dialecticorum quorum libros consuluit accuratius tractat. declinatio et ordinatio cum reliquis Varronis partibus conueniunt, quarum altera quid sit Priscianus doceat consequentia ordinationis id est casus casibus et genera generibus et numeros numeris et personas personis et tempora temporibus congrua disponere (XVII 185 II p. 200). denique si unicus terminus, quo Varronem in libris syntacticis usum esse e Gellii testimonio scimus, *proloquium* his recurrit, quod uerbum praeter Martianum Capellam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 97
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.