Libris Grammaticis | Page 6

M. Terentius Varro
_propter eorum qui *dicunt naturam*_ (DICVNTVR pro DIC=NATVR=.), cum haec superioribus 14 p. 402 respondeant _in sua discrimina declinantur (nomina) aut *propter ipsius rei naturam* de qua_ (quo F) _dicitur, aut *propter illius, qui dicit.* propter ipsius rei discrimina aut ab toto aut a parte_ e.q.s., quo loco breuiter tractato ad alteram declinationum causam, illius qui dicit naturam transit, aliter statuit G. Schoemann l.s. p. 13 n. 2. secuntur haec _quis uocetur ut Hercules, quemadmodum uocetur ut Hercule, quo uocetur ut ad Herculem, a quo uocetur ut ab Hercule, cui uocetur ut Herculi, cuius uocetur ut Herculis._ mirabere non quinque sed sex casus proferri, quod eiectis uerbis a quo uocetur ut ab Hercule tollere uoluerunt, sed haec omnia expellenda sunt. primum enim haec casuum explicatio nulla ratione cum altera _cum nocaret, cum daret, cum accusaret_ coniuncta et a Varrone aliena et per se absurda est, deinde hoc loco non de eo qui uocetur agi debuit, sed de eo qui vocet, propter cuius naturam casus declinati sunt, denique duplex haec casuum enumeratio ab hoc loco quo breuissime summam rerum perstringit abhorret.
Rationem et *consilium totius operis* perpendentibus longius nobis progrediendum est. quod ad argumentum attinet, eas quaestiones tractandas M. Terentius sibi sumpsit, quae ad interiores linguae leges spectant etymologiam declinationes, quo uocabulo et declinationem proprie dictam et coniugationem et uocabulorum deriuationes conprehendit, constructionem easque ita explicare uoluit, ut et principia generalia diligenter examinaret et singula secundum ea, quae uera esse sibi persuasisset, persequeretur. quem in finem singulas hexades in triades diuisit, quarum prima leges generales; altera copiam uerborum percenseret quod quamquam de prioribus tantum constat nescio an de omnibus probabile sit. hoc consilium adparet non minus ad philosophos quam ad grammaticos pertinere scriptoremque utriusque partis disputationes suum in usum conuertisse exspectari potest.{9} et profecto in libris de lingua latina qui extant stoicorum praecepta eo modo memorantur, uel significantur, ut omnis dubitatio tollatur. Priore triade hexadis primae, quae de etymologia est, cum priuati simus, tamen ex altera stoicorum placita illic quoque fundamentum fuisse efficitur. scribit enim Varro V 7 p. 18: nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quatuor explanandi gradus. primus is (Muell. in F.) quo etiam populus uenit, quis enim non uidet, unde aurifodinae et uiocurus? secundus quo grammatica ascendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod confinxerit, quod declinarit. hic Pacuui 'rudentum sibilus', hic 'incuruiceruicum pecus', hic 'chlamyde clypeat brachium'. tertius gradus, quo philosophia ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum uicus uia. quartus ubi est aditus ad initia rerum (Vertran. regis F.), quo si non perueniam, scientiam ad opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum non praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam sed etiam ad *Cleanthis* lucubraui. et VI 1 p. 183: in hoc (libro) dicam de uocabulis temporum et earum rerum, quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur ambulatur loquontur. atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori calumnianti geremus morem. huius rei auctor satis mihi *Chrysippus* et *Antipater* et illi in quibus, si non tantum acuminis at plus litterarum, in quo (cf. A. Nauck Arist. Byz. fr. p. 269. L. Spengel Emend. Varr. p. 7) est Aristophanes et Apollodorus. quae cum demonstrent praeter grammaticorum Varronem etiam Cleanthis 'quasi maiorum gentium stoici' (Cic. acad. post. II 41 126), qui scripsit "peri tou logou" libros tres (L.D. VII 175), Chrysippi, Antipatri Tarsensis Diogenis Babylonii discipuli, qui "peri lexe?n kai t?n legomen?n" disputauit (L.D. VII 58. cf. P.A. Wuillot de Antip. Tars. p. 69. 42), libros lectitasse et in altera triade singulorum uerborum originibus destinata adhibuisse, nonne sequitur, multo magis eisdem eum usum fuisse in triade priore, qua philosophicae etymologiae rationes examinandae erant? De analogia et anomalia declinationum, quas secunda hexas tractat, 'Graeci Latinique libros fecerunt multos' (VIII 23 p. 408), et minus necessarium erat ad ipsos stoicorum thesauros confugere. nihilo minus uelut e fonte primo e Chrysippi libris de anomalia Varronem hausisse testantur prima libri noni uerba: ... in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus *Chrysippo* homine acutissimo, qui reliquit "peri an?malias" IIII libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilite cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similis res dissimilibus uerbis et dissimilis similibus esse notatas, id quod est uerum, et Aristarchus de aequabilitate cum scribit [et de add. F], uerborum similitudinem quodammodo (Sp. quarumdam F) in declinatione (Sp. inclinationes F) sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.{10} e quo argumento librorum Chrysippeorum facilis est coniectura, huic Varronem quae libro VIII 34 p. 417-43 p. 423 de eadem re disputat debere; alia quoque indidem fluxisse arbitror quod nunc non persequor. In syntaxi uero stoici soli regnabant, ad eos confugere, qui se huic
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 97
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.