ordinem. Cordulis assumptis unde volebant cingebantur super camisias cum quibus jacebant, nec scit nec credit quod tangerent capita ydolorum, nec quod haberent nec adorarent ydola. Qui revelassent secreta capitulorum vel ea que in ipsis capitulis agebantur circa recepciones vel alia, eciam fratribus qui non adfuerant, fuissent incarcerati et puniti. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Injungebatur in ordine quod elemosinas et hospitalitatem debite observarent, et eas vidit convenienter in dicto ordine fieri et servari; et inhibebatur quod injuste non acquirerent ordini. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota multis ex fratribus ordinis, ad cujus se deffensionem non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro [p. 11] veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate: et est sciendum quod intelligebat Latinum.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, in crastinum, videlicet die Martis sequenti, qui fuit VIIII dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de Torrage miles Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Malo Leone Pictavensis diocesis, in vigilia instantis festi Resurrectionis Dominice erunt XXV anni vel circa, per fratrem Johannem dictum le Franceys militem quondam, preceptorem tunc Pictavie, presentibus fratribus Matheo de Britannia presbitero, cujus cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis quorum nomina ignorat, in hunc modum: nam cum requisivisset se recipi, et deliberassent eum recipere, fecerunt eum vovere et jurare vivere sine proprio, servare castitatem, obedienciam, bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum receptor imposuit ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; sed de abnegacione, vituperiis crucis, osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliqua alia re illicita non fuit ei locutus, nec audivit dici nec credit quod diceretur aliis in eorum recepcionibus vel post, nec quod fieret per eos nec in ordine. Requisitus si quos alios viderat recipi, et ubi et quando et a quibus, respondit quod per testem proximo examinatum, preceptorem de Rupella, viderat recipi in capella domus Templi de Rupella [p. 12] insimul, circa Natale proximo preteritum fuerunt octo anni vel circa, fratres Zachariam de sancta Sora presbiterum, et Guillelmum Fargeti servientes, quos credit vivere; non recolit de presentibus nec de nominibus aliorum quos vidit recipi: in quorum recepcionibus nichil vidit, nec scivit, nec audivit fieri illicitum. Item, dixit quod fuerat conjugatus in seculo, et quod steterat per annum et dimidium ultra mare, et ibi fuit sibi dictum per quemdam fratrem militem ordinis senem, cujus nomen et cognomen ignorat, sed videtur sibi quod esset Hispanus, quod tarde venerat ad ordinem quia erat senex, sed forte cicius venerat quam expediret sibi, quia dictus miles non credebat, ut dixit ipsi testi, quod ordo eorum diu durare posset propter superbiam eorum, et quia acquirebant dicto ordini quibuscumque modis poterant, et erant nimis cupidi et ambitiosi, nec intendebant ad factum armorum contra infideles sicut debuissent; et hoc fuit dictum: ipsi testi in primo anno recepcionis sue. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum, nec quod haberent nec adorarent ydola. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Elemosinas et hospitalitatem faciebant, aliqui largius, aliqui strictius. Acquirebant multa illicita, non tamen hoc eis precipiebatur. Capitulia tenebantur valde tempestive et aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, deputato uno ad custodiam porte, ne exterius audirentur ea que dicebantur interius. Quod magnus Magister statuebat cum conventu servabatur in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 13] odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Guillelmus d'Erree serviens Cenomanensis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.