Le procès des Templiers | Page 4

Not Available
post; nec ipse fecit fieri, nec precepit, nec scivit quod fierent in recepcionibus illorum quos ipse recepit nec post. Audivit tamen dici ab aliquibus ex fratribus [p. 8] ordinis; de quorum nominibus non recordatur, quod preceptum fuerat eis in recepcionibus eorum quod spuerent supra crucem; sed ipsi dicebant se non spuisse; non tamen audivit dici ab eis quod preciperetur eis aliquid de abnegacione, nec de conculcacione, nec de osculis inhonestis, nec eciam de crimine sodomitico, vel de aliquo inhonesto. Requisitus quando audivit predicta dici, dixit quod sunt quinquaginta anni vel circa, et ex tunc habuit malam suspicionem contra ordinem, quam antea non habebat. Ipse autem recepit XX vel XXV fratres in ordine de quibus dixit esse vivum in Rupella Petrum de Luchet servientem Xantonensis diocesis, omnes alios esse mortuos; quem Petrum recepit in capella de Rupella, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt quinque anni vel circa, presentibus quodam fratre presbitero ordinis Gallicano, cujus nomen et cognomen ignorat, Bartholomeo de Pertenay, Guillelmo de Mortone Engolismensis diocesis servientibus deffunctis, et eum recepit per eum modum per quem deposuit se fuisse receptum. Dixit eciam se recepisse predictos Petrum et alios secundum modum licitum, quia cum dimisisset ducentas libras Turonenses reddituales, quas habuisset existens in seculo, ut existens in ordine salvaret animam suam, nullo modo consensisset aliquid illicite actum, eo sciente, mandante vel consenciente; sed ex quo audiverat dici quod aliquibus receptis per alios quam per ipsum preceptum fuerat quod spuerent supra crucem, et habuerat suspicionem in corde suo quod hoc esset verum, quando contingerat eum adesse recepcionibus aliorum, recedebat quam prius poterat, tradito mantello receptis. Requisitus si per aliquem ex superioribus suis fuerat ei preceptum quod servaret aliquid illicitum in recepcionibus fratrum vel post, respondit quod non. Requisitus si ipse locutus fuerat eisdem superioribus se audivisse dici quod predicta spuicio crucis precipiebatur per aliquos fieri in ordine, respondit quod non; dixerat tamen frequenter multis ex fratribus ordinis quod sibi displicebat multum quia eorum recepciones fiebant clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et se dubitare quod male eis [p. 9] propter premissa contingeret, et hoc dicebat quia credebat et credit quod propter premissas clandestinaciones seculares haberent suspicionem contra eos. Requisitus quos viderat in ordine recipi, respondit se non recordari, et credit quod omnes sint mortui; sed in Rupella sunt circa XV vivi, qui fuerunt recepti auctoritate magistri Pictavie: et de mandato ipsius magistri, ipse testis recipiebat eos ad beneficia ordinis, et reservabat ipse testis inducionem eorum dicto magistro, et postmodum ipso teste absente, induebantur per ipsum magistrum, vel per alios quibus ipse magister committebat super hoc vices suas, quia non curabat ipse testis eos induere nec quando induebantur adesse. Requisitus quare non curabat eos induere nec interesse recepcionibus eorum vel aliorum, respondit quod propter suspicionem quam habebat quod fieret spuicio supradicta. Requisitus si erat aliquis superior eo qui adesset recepcionibus illorum quos ipse recepit et recipi mandavit, respondit quod non. Requisitus si credit quod aliquis illorum qui adfuerunt recepcionibus illorum quos ipse recepit vel recipi mandavit, preceperit dictis receptis quod facerent aliquid illicitum, respondit se credere quod non, sed credit quod illi qui recipiebant alios quos ipse vidit recipi, vel aliqui ex astantibus, post recessum ejus, preceperunt eis quod spuerent, et quod ipsi spuissent in dictam crucem vel prope eam. Requisitus si scit vel credit quod dicta spuicio fieret ex punctis ordinis vel ex precepto superiorum ordinis, respondit se nescire unde ortum habuit, nec a quibus nec quando; nec credit quod hoc fieret ex punctis ordinis nec ex regula eorum, sed quod dictus error fuerit introductus ab aliquibus perversis de superioribus ordinis. Requisitus si scit, vel audivit dici, vel credit quod aliquis alius error vigeret in ordine, respondit se credere quod non, sed multi ex eis erant superbi et alios opprimentes, extorsiones ab eis facientes, per abusum litterarum apostolicarum et aliis modis. Requisitus si scit vel credit quod comuniter preciperetur in ordine quod fieret spuicio supra dicta, respondit se nescire, nec credebat quod communiter in dicto ordine fieret nec preciperetur, sed per aliquos in aliquibus locis. [p. 10] Item dixit, quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Laici tenentes capitula in eorum terminacione dicebant in effectu talia verba: De hiis que obmittetis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possumus, sed loquamini de hoc fratribus sacerdotibus. Requisitus si per dicta verba prelata aliqui credebant esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod ipse non credit, nec credit quod alii crederent, sed ex quadam consuetudine dicebant predicta verba. Requisitus si in capitulis manifestabant peccata eorum carnalia, respondit quod hoc nunquam viderat nec audiverat fieri. Item, dixit quod ex privilegiis ordinis, statim pro professis habebantur, ut possent micti ultra mare quocumque injungeretur eis. Dicebatur eis quod absque licencia superiorum non poterant exire
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 211
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.