domini Pape notarius, excusavit, ita quod jam in dicto negocio
procedere poteritis ipsius prepositi absencia non obstante. Datum
Avinione die VI Julii. Cras erit consistorium, et presentabimus litteras
vestras predictas domino nostro. Si vero aliquid aliud vobis mandare
voluerit, nos vobis significabimus per nostrum nuncium specialem.
Item prefati domini Matheus sedis apostolice notarius et Johannes
archidiaconus Tridentinus, quibus antedictus prepositus Aquensis
videbatur commississe in dictis suis litteris vices suas, dixerunt et
fuerunt protestati expresse et preceperunt inseri in presenti processu,
quod non recipiebant commissionem seu subdelegacionem dicti
prepositi Aquensis, nec ut ejus commissarii vel ab eo subdelegati
procedere intendebant. Et prefati eciam alii domini college eorum
fuerunt protestati et preceperunt inseri in presenti processu, quod non
intendebant recipere dictos dominum Matheum sedis apostolice [p. 12]
notarium et Johannem archidiaconum Tridentinum tanquam
commissarios antedicti prepositi Aquensis seu subdelegatos ab eo,
neque sicut concommissarios seu subdelegatos ejusdem prepositi
Aquensis procedere cum eisdem.
Post que supradicti domini commissarii et college, diligenti
deliberacione inter se habita, decreverunt predictum ordinem Templi,
fratres ejusdem ordinis et omnes alios evocandos, fore citandos per
totum regnum Francie, per eorum publicum citacionis edictum, cujus
edicti tenor sequitur in hunc modum:
Venerabilibus in Christo patribus, dominis Dei gracia...... archiepiscopo
Senonensi, et ejus suffraganeis, vicariis et officialibus eorumdem,
miseracione ejusdem archiepiscopus Narbonensis, Bajocensis,
Lemovicensis et Mimatensis episcopi, nec non Matheus de Neapoli
majoris Caleti Rothomagensis sedis apostolice notarius, et Johannes de
Mantua Tridentine, et Johannes de Monte Lauro Magalonensis
ecclesiarum archidiaconi, una cum venerabili viro magistro Guillelmo
Agarni Aquensi preposito, legittime excusato, cum illa clausula, Quod
si non omnes, etc. ad infrascripta per sedem apostolicam specialiter
deputati, salutem in Domino, et mandatis apostolicis humiliter,
reverenter et firmiter obedire. Ad vestram et pene omnium noticiam
credimus pervenisse qualiter sanctissimus in Christo pater et dominus
noster, dominus Clemens, divina providencia Papa quintus, apostasie,
heresis, ydolatrie et alia gravia, ac enormia et nephanda facinora, contra
Templariorum fratres et ordinem suo apostolatui clamore valido et
publica ac creb[r]a infamia nunciata, occulis nequiens conniventibus
pertransire, sed descendens exemplo Domini et videre ac experiri
volens si clamorem qui ad eum pervenerat opere perpetrassent, vocata
et ascita coram ipso et ejus sacro collegio de majoribus mediocribus et
minoribus dicti ordinis multitudine copiosa, incepit per se ipsum ac
quosdam fratres suos cardinales inquirere contra eos. Et quia in
universis mundi partibus, per quas idem ordo diffunditur ac fratres
degunt ipsius, super hiis non poterat inquirere per [p. 13] se ipsum, ut
sua juxta doctrinam apostolicam aliis onera partiretur, personas
providas et discretas in jure ac in facto expertas, ad inquirendum de
predictis contra prefatum ordinem, ad diversas decrevit mundi
provincias destinare; obtansque, tamquam zelator fidei orthodoxe, ut
dicta inquisicio ad Dei honorem et fidei catholice firmitatem debitum
sortiretur effectum, citavit peremptorie prefatum ordinem, et omnes et
singulos fratres dicti ordinis qui pro ipso vellent respondere, quod in
dicto termino (quem prefati inquisitores, ad hec, ut premittitur, per
ipsum specialiter destinati, per eorum publicum citacionis edictum
ducerent statuendum), ad dicendum coram eis de predictis omnibus
veritatem, ac deinde ipse ordo per ydoneos syndicos vel defensores
coram ipso in generali concilio, quod congregari mandavit, comparere
curarent, justam dante Domino sentenciam vel ordinacionem
apostolicam recepturi, et ut hujusmodi ad communem omnium
personarum dicti ordinis deduceretur noticiam, eam in palacio
apostolico Pictavensi publico, presente fidelium multitudine copiossa,
in audiencia publica legi et publigari, nec non cartas membran[e]as
citacionem continentes eamdem, in majoris ecclesie Pictavensis
appendi et affigi fecit hostiis, ne hii quos ipsa citacio contingebat
aliquam possent excusacionem pretendere, quod ad eos talis citacio non
pervenerat, vel quod ignorassent eandem, prout predicta omnia in dicti
domini Pape litteris plenius continentur. Cum igitur mandatum
(secundum formam litterarum apostolicarum, quarum tenores vobis,
sub sigillis reverendi in Christo patris domini...... episcopi Parisiensis et
ejus curie destinamus, originalia penes nos, propter pericula et viarum
discrimina retinentes, cum opus fuerit, exhibenda) reverenter exequi
intendamus, vocamus et citamus peremptorie, auctoritate nobis tradite
potestatis, per hoc publicum citacionis edictum, predictum ordinem
Templariorum, fratres dicti ordinis et omnes evocandos, ut, prima die
non feriata post festum beati Martini hyemalis, compareant coram
nobis sufficienter Parisius in episcopali aula, hora prime, in premissis et
ea contingentibus, prout justum fuerit, processuri. Alioquin extunc ad
contenta in dictis litteris [p. 14] apostolicis racione previa procedemus,
eorum absencia non obstante, dictum terminum pro tribus edictis et uno
peremptorie, quia negocium periculosum est toti fidei orthoxe et
celeritatem desiderat, et ex aliis causis justis et legittimis, prefigentes.
Porro ut hoc publicum nostre citacionis edictum ad predictorum ordinis
fratrum ac omnium evocandorum et quorumcumque noticiam publicam
deferatur, circumspectionis vestre prudenciam auctoritate apostolica
requirimus, et in virtute sancte obediencie districte injungimus et
mandamus, quatenus quam prius commode potueritis, faciatis dicte
citacionis nostre edictum, cum ad vos pervenerit, publice ac solenniter
fieri legi, recitari ac publicari clero et populo in cathedralibus, et
magnis collegiatis ecclesiis, ac scolis ubi est studium generale, et curiis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.