et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
C:21 [14:10] ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum.
C:22 [14:11] Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde.
C:23 [14:12] Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis:
C:24 [14:13] tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.
C:25 [14:14] Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
C:26 [14:15] et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae.
C:27 [14:16] Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei,
C:28 [14:17] et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:
C:29 [14:18] et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
C:30 [14:19] Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
ESTHER AD REGEM INGREDITUR.
D:1 [15:4] Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
D:2 [15:5] Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
D:3 [15:6] et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
D:4 [15:7] altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
D:5 [15:8] Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
D:6 [15:9] Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
D:7 [15:10] Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
D:8 [15:11] Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
D:9 [15:12] Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
D:10 [15:13] Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
D:11 [15:14] Accede igitur, et tange sceptrum.
D:12 [15:15] Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
D:13 [15:16] Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
D:14 [15:17] Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.
D:15 [15:18] Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
D:16 [15:19] Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.
[5:1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:]
5:3 Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
5:4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi.
5:5 Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
5:6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
5:7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:
5:8 Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
AMAN PRO MARDOCHAEO PATIBULUM PARAT.
5:9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde:
5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:
5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
5:12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
5:13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias.
5:14 Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.