se ad praedictam diem.
3:15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.
MARDOCHAEUS REGINAM INVOCAT.
4:1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
4:2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4:4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
4:5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
4:6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
4:7 qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
4:8 exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo.
[B:7.5 [15:1] Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.]
B:8 [15:2] Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
4:9a [15:3] et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
4:9b [4:9] Regressus Athach, nunciavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
4:10 Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo:
4:11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum?
4:12 Quod cum audisset Mardochaeus,
4:13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis:
4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
4:15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
4:16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
DEPRECATIO MARDOCHAEI.
C:0 [4:17] Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther praeceperat.
C:1 [13:8] Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
C:2 [13:9] et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
C:3 [13:10] Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
C:4 [13:11] Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
C:5 [13:12] Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
C:6 [13:13] (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)
C:7 [13:14] sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
C:8 [13:15] Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
C:9 [13:16] Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
C:10 [13:17] Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
C:11 [13:18] Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
OBSECRATIO REGINAE ESTHER.
C:12 [14:1] Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
C:13 [14:2] Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
C:14 [14:3] Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius.
C:15 [14:4] Periculum meum in manibus meis est.
C:16 [14:5] Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
C:17 [14:6] Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:
C:18 [14:7] coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:
C:19 [14:8] et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
C:20 [14:9] volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.