in quo iacebat
Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo
mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem
eius.
7:9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis:
En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in
domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex:
Appendite eum in eo.
7:10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat
Mardochaeo: et regis ira quievit.
8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii
Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa
est enim ei Esther quod esset patruus suus.
8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit
Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum
suam.
EDICTUM EDICTO REPELLITUR.
8:3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum
oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes eius pessimas,
quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
8:4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum
clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,
8:5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio
mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres
Aman litterae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis
regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.
8:6 Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi
mei?
8:7 Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo:
Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus
est manum mittere in Iudaeos.
8:8 Scribite ergo Iudaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes
litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex
regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet
contradicere.
8:9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis,
qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae,
ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque
et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad
Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et
populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et
audire.
8:10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius
obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias
discurrentes, veteres litteras novis nunciis praevenirent.
8:11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per singulas civitates,
et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et
omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus,
interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
8:12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est
tertiadecima mensis duodecimi Adar.
ALTERA EPISTOLA XERXIS.
E:1 [16:1] Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum
vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae iussioni
obediunt, salutem dicit.
E:2 [16:2] Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est,
abusi sunt in superbiam:
E:3 [16:3] et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed
datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur
insidias.
E:4 [16:4] Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis
in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse
fugere sententiam.
E:5 [16:5] Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi
officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni
sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
E:6 [16:6] dum aures principum simplices, et ex sua natura alios
aestimantes, callida fraude decipiunt.
E:7 [16:7] Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quae
geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum
studia depraventur.
E:8 [16:8] Unde providendum est paci omnium provinciarum.
E:9 [16:9] Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri
venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae
poscit utilitas, ferre sententiam.
E:10 [16:10] Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius
Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine,
et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis
susceptus est:
E:11 [16:11] et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster
vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:
E:12 [16:12] qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno
privare nos niteretur et spiritu.
E:13 [16:13] Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et
consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam
atque inauditis machinis expetivit in mortem:
E:14 [16:14] hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae
solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
E:15 [16:15] Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos,
in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
E:16 [16:16] et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei,
cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et
usque hodie custoditur.
E:17 [16:17] Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat,
sciatis esse irritas.
E:18 [16:18] Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et
ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non
nobis, sed Deo reddente
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.