est onus senecta, quam non magis licet effugere quam
mortem ipsam. Atque ea medicorum opera multis contingit, tum serius,
tum multo etiam levior. Neque enim fabula est, quinta, quam vocant,
essentia senio depulso hominem velut abjecto exuvio rejuvenescere,
cum extent aliquot huius rei testes.
[Sidenote: Totum hominem curat medicus.]
Neque vero corporis tantum, quae vilior hominis pars est, curam gerit,
imo totius hominis curam agit, etiamsi Theologus ab animo, medicus a
corpore sumat initium. Siquidem propter arctissimam amborum intet se
cognationem et copulam, ut animi vitia redundant in corpus, ita
vicissim corporis morbi animae vigorem aut impediunt, aut etiam
extinguunt. Quis aeque pertinax suasor abstinentiae, sobrietatis,
moderandae irae, fugiendae tristitiae, vitandae crapulae, amoris
abjiciendi, temperandae Veneris, atque medicus? Quis efficacius suadet
aegroto, ut si vivere velit, et salutarem experiri medici opem, prius
animum a vitiorum colluvie repurget? Idem quoties vel diaetetica
ratione, vel ope pharmaceutica bilem atram minuit, labantes cordis
vires reficit, cerebri spiritus fulcit, mentis organa purgat, ingenium
emendat, memoriae domicilium sarcit, totumque animi habitum
commutat in melius, nonne per exteriorem, ut vocant, hominem, et
interiorem servat? Qui phreneticum, lethargicum, maniacum, sideratum,
lymphatum restituit, nonne totum restituit hominem? Theologus efficit
ut homines a vitiis resipiscant, at medicus efficit, ut sit qui possit
resipiscere. Frustra ille medicus sit animae, si jam fugerit anima, cui
paratur antidotus. Cum impium hominem subito corripuit paralysis,
apoplexia, aut alia quaedam praesentanea pestis, quae vitam prius
adimat, quam vacet de castiganda cogitare vita, hunc qui restituit,
alioquin infeliciter in suis sceleribus sepeliendum, nonne quodammodo
tum corpus, tum animum ab inferis revocat? In eum certe locum reponit
hominem, ut ei in manu jam sit, si velit, aeternam mortem fugere. Quid
suadebit lethargico Theologus, qui suadentem non audiat? Quid
movebit phreneticum, nisi medicus prius atram bilem repurgarit?
Pietas caeteraeque virtutes, quibus Christiana constat felicitas, ab
animo potissimum pendent, haud infitior. Caeterum quoniam is corpori
illigatus, corporeis organis velit nolit utitur, fit ut bona pars bonae
mentis a corporis habitu pendeat. Permultos homines infelix corporis
temperatura, quam Graeci modo "krasin" modo "systêma" vocant, velut
invitos ac reclamantes, ad peccandum pertrahit, dum animus insessor
frustra moderatur habenas, frustra subdit calcaria, sed equum
ferocientem in praecipitium sequi cogitur. Animus videt, animus audit
sed si oculos occuparit glaucoma, si aurium meatus crassus humor
obsederit, frustra vim suam habet animus. Odit animus, irascitur
animus, at vitiosus humor mentis organa obsidens in causa est, ut
oderis, quem amore dignum judices, irasceris cui nolis irasci.
Philosophiae summam in hoc sitam esse fatetur Plato, si rationi pareant
affectus, atque ad eam rem praecipuus est adjutor medicus, hoc agens
ut ea pars hominis vigeat sapiatque, cuius arbitrio geruntur, quaecunque
cum laude geruntur. Si hominis vocabulo censentur indigni, qui
pecudum ritu rapiuntur cupiditatibus, huius nominis dignitatem bona ex
parte debemus medicis.
[Sidenote: Principibus maxime necessarius medicus.]
Id cum maximum sit in singulis ac privatis, quanto praeclarius est
beneficium, cum id praestatur in principe? Nulla fortuna magis est
obnoxia malis huiusmodi, quam felicissimorum regum. Quos autem
rerum tumultus ciet unius homunculi vitiatum cerebrum? Frustra
reclament qui sunt a consiliis, furis o princeps, ad te redi, ni medicus
arte sua neque volenti, neque sentienti suam mentem reddiderit. Si
Caligulae fidus adfuisset medicus, non usque ad pugionum ac
venenorum scrinia in perniciem humani generis insanisset. Atque ob
eam sane causam publica consuetudine receptum est apud omnes orbis
nationes, ne princeps usquam gentium agat absque medicis. Proinde
cordati principes nulli unquam arti plus honoris habuerunt, quam
medicinae. Quandoquidem Erasistratus (ut reliquos taceam) Aristotelis
ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum, centum talentis donatus
est a Ptolemaeo huius filio. Quin et divinae literae jubent medico suum
haberi honorem, non tantum ob utilitatem, verum etiam ob
necessitatem, ut in caeteros benemeritos ingratitudo sit, in medicum
impietas, quippe qui tamquam beneficii divini adjutor, id arte sua tuetur,
quod optimum nobis et carissimum largitus est deus, videlicet vitam.
[Sidenote: A similibus.]
Parentibus nihil non debemus, quod per hos vitae munus accepisse
quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico, cui toties
debemus, quod parentibus semel dumtaxat debemus, si tamen illis
debemus. Pietatem debemus ei, qui hostem a cervicibus depulit, et
medico non magis debemus, qui pro nobis servandis cum tot
capitalibus vitae hostibus quotidie depugnat? Reges ceu deos
suspicimus, quia vitae necisque jus habere creduntur, qui tamen ut
possint occidere, certe vitam non aliter dare possunt, nisi quatenus non
eripiunt, quemadmodum servare dicuntur latrones, si quem non
jugulent, nec aliam tamen vitam dare possunt, quam corporis. At
quanto propius ad divinam benignitatem accedit medici beneficium,
hominem iam inferis destinatum arte, ingenio, cura, fideque sua, velut
ex ipsis mortis faucibus retrahentis? Aliis in rebus profuisse sit
officium, caeterum in certo corporis animique periculo servasse, plus
quam pietas est. Adde his quod quicquid in homine magnum est,
eruditio, virtus, naturae dotes, aut si quid aliud, id omne medicorum arti
acceptum feramus oportet, quatenus id servat, sine quo ne reliqua
quidem queant
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.