Encomium Artis Medicae | Page 6

Desiderius Erasmus

modo. Nimirum medici fungebantur officio, qui bene temperata corpora jungebant
matrimonio, qui nutrices adhibebant integrae valetudinis, qui balnea publica, qui publica
gymnasmata instituebant, qui ferebant leges sumptuarias, qui mutatis aedificiis, qui
siccatis paludibus pestilentiam excludebant, qui in hoc vigilabant, ne quid esculentum aut
poculentum venderetur, quod laederet corporum incolumitatem. Et hodie principes fere
nihil ad se pertinere credunt, si pro vinis vendantur venena, si tritico vitiato, si putribus
piscibus tot morbi invehantur in publicum.
Adeo nulla vitae pars est, quae citra medicinae praesidia recte possit administrari.]
[Footnote to this passage in Dutch translation (paraphrased):
The text printed in brackets does not appear in the editions of Frobenius (Basel 1518),

Hillenius (Antwerp 1523), or Petrejus (Nuremberg 1525). It does appear in the first
collected edition of Erasmus' works by Rhenanus (Basel 1540) and in the best collected
edition by Clericus (Leiden 1703).]
[Sidenote: A quaestu.]
Iam vero si qui sint, qui rerum pretia malint utilitate quaestuque metiri (licet haec ars
divinior est, quam ut huiusmodi rationibus sit aestimanda) ne hac quidem parte cuiquam
aliarum cedit artium. Neque enim ulla magis fuit frugifera, et ad rem subito parandam
aeque praesentanea. Erasistratus cuius ante memini, a rege Ptolemaeo, Critobolus ab
Alexandro magno, praemiis ingentibus ac vix credendis donati leguntur. Quamquam
quod tandem praemium non exiguum videatur, repensum servatori capitis, pro cuius
unius salute tot hominum millia depugnabant? Quid ego nunc commemorem Cassios,
Carpitanos, Aruncios, Albutios, quibus Romae tum apud principem, tum apud populum
immodicum quaestum fuisse refert Plinius? Quanquam quid nos haec ex priscis aetatibus
repetimus, quasi non hodie cuique complures succurrant, quos haec ars ad Croesi opes
evexerit?
Rhetorica aut Poetica non alit nisi insignem. Musicus ni praecellat, esurit. Iureconsulto
tenuis proventus est, ni sit eximius. Sola medicina quomodocunque doctum alit ac tuetur.
Innumeris disciplinis, infinita rerum cognitione constat res medica, et tamen frequenter
unum aut alterum remedium alit idiotam. Tantum abest, ut haec ars sterilitatis damnari
possit.
Adde quod caeterarum artium non ubique paratus est quaestus. Rhetor frigebit apud
Sarmatas, juris Caesarei peritus apud Britannos. Medicum quoquo terrarum sese
contulerit suus comitatur honos, suum sequitur viaticum, ut in nullam disciplinam verius
competat vulgatissimum illud Graecorum proverbium, +to technion hê pasa gê trephei+.
[Sidenote: Confutatio.]
Sed hoc ipsum indignatur Plinius, aut certe apud hunc alii, quaestum esse medicinae
professionem. Maior est, fateor, haec facultas quam ut quaestui lucroque serviat,
sordidarum id est artium. Sed nimis ingratum est, eam solam sua fraudare gratia, cui nulla
par gratia rependitur. Egregius medicus ceu numen quoddam, servat gratis, servat et
invitos. Sed impietas est, non agnoscere numinis beneficium. Nihil ille moratur
mercedem, tu tamen dignus qui legibus mulcteris ob insignem ingratitudinem.
Iam haudquaquam me fugit, hanc egregiam artem et olim apud veteres audisse male, et
hodie apud indoctos quosdam male audire. Catoni non placuit, non quod rem damnaret,
sed quod ambitiosam Graecorum professionem non ferret homo mere Romanus. Isque
tantum tribuit experientiae, ut artem esse noluerit, sed idem universam Graecorum
philosophiam ex urbe pellendam censuit. Existimabat homo durus, ad purgandum
hominis corpus sufficere brassicam et crebros vomitus, et tamen ille ipse medicorum
hostis observatione medicinae, in extremam usque senectutem robur infractum tutatus
scribitur.
Solis, inquiunt, medicis summa occidendi impunitas est. At hoc nomine magis

suspiciendi boni medici, quibus cum in manu sit, non solum impune, verum etiam
mercede occidere, tamen servare malunt. Quod possunt facultatis est, quod nolunt
probitatis. Decantatur iam passim inter pocula temulentorum adagium, Qui medice vivit,
misere vivit. Quasi vero felicitas sit, distendi crapula, rumpi Venere, turgescere cervisia,
sepeliri somno. Sed istos Sycophantas quid opus est oratione refellere, cum ipsi
petulantiae suae satis magnas poenas dant arti, mox podagra contorti, paralysi stupidi,
desipiscentes ante tempus, caecutientes ante senectutem, iamque prius vituperatae
medicinae, exemplo Stesichori, seram canunt palinodiam miseri. Et tamen his licet
indignissimis, artis bonitas non gravatur esse praesidio, quantum licet. Sunt qui, mutuato
ex vetere comoedia scommate, vocent medicos +skatophagous+. Quasi vero non isto
nomine vel praecipue laudari mereantur, qui quo subveniant hominum calamitatibus, ex
illa sua sublimitate sese ad haec sordida dejiciant. Quod si medicis tantum esset supercilii,
quantum istis est procacitatis, liceret passim impune mori. Verum habet hoc ars nostra
cum bonis regibus commune, ut bene faciat ac male audiat.
Quod si maxime sunt, ut sunt in hoc ordine, qui se pro medicis gerunt, cum nihil minus
sint quam medici. Si sunt qui pro remediis venena ministrant, si sunt qui ob quaestum et
ambitionem aegrotis male consulunt, quid iniquius est, quam hominum vitia in artis
calumniam detorquere? Sunt et inter sacerdotes adulteri, inter monachos homicidae ac
piratae, sed quid hoc ad religionem per se optimam? Nulla tam sancta professio est, quae
non alat sceleratos aliquot. Votis quidem omnibus optandum, omnes principes eiusmodi
esse, cuiusmodi decet esse, qui censeantur hoc digni nomine. Nec tamen ideo damnandus
est principatus, quod nonnulli sub eo titulo praedones reique publicae hostes agant.
Optarim et ipse medicos omnes
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 35
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.