De francicae linguae recta pronuntiatione | Page 9

Théodore de Bèze
vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore
*i* eliso, acsi scriptum esset *joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e*. Alij, vt
Aurelij, corruptissimè posterius *i* pronuntiant, vt consonantem, priore
*i* expuncto, *a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal*: quas prolationes omnes
constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua
diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè
audiuntur, nempe *plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux:
moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur*. Sic maiores nostri
primas personas singulares præt. imper. tum indicatiui modi, vt
*ai,moi,ie*, tum optandi, vt *ai,me,roi,ié*, enuntiabant, quod vsurpauit
etiam Marotus Psalmo 23. nempe *vien,droi,ie*, & *craindroi,ie*,
trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo *ie*,
scribamus & efferamus *aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi*: sæpe
etiam addito *s*, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ
personæ singularis nota, nempe *aimois, aimerois, viendrois,
craindrois*. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius
quàm rationem sequutus,
*O noble Roy François, Pardonné moi, car ailleurs ié pensois.*
Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in
tertiis pluralibus personis, per *e* tantum foemininum in vltima syllaba
efferendis, puta *aimoi,ent: ai,me,roi,ent*: quæ pronuntiatio dupliciter
postea corrumpi coepit. Quidam enim expuncto *i* pronuntiant,
*aimoent*: & *aimeroent*, per *[e]* clausum, sicut Pictones adhuc
hodie tertias personas plurales, *aiment, disent*, sic efferunt vt
participia *aimant, disant*. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique

Aquitani, extrito *e* pronuntiant *ai,moint*, & *ai,me,roint*,
diphthongo *oi* suo natiuo sono prolata vt in his vocibus, *soin, besoin,
tesmoin*. At nunc Franci rectè pronuntiantes: quanuis verere manente
scriptura, sic ista efferunt, vt plures personæ, *aimoïent, aimeroïent*,
non sono sed solo accentu circumflexo differant à singularibus, *aimoit,
aimeroit*, vt si scribatur, *aimôit, aimerôit*.
Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato,
sed duplici tantum apice huic formæ *ij* imposito, vt iam omnes
nullum hic esse Græcum /u/ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi
scribendum quàm post diphthongos *ai* vel *oi*, sequentibus quas
dixi, vel diphthongis vel triphthongis.
*z*.
Hæc litera respondens Hebræorum zain, non autem eorundem Tsade,
nec Latinorum Zetæ, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt *zephire,
zacinthe*. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine
numerali *vnze*, scribatur, quia si *s* scriberetur, tum integro sibilo
pronuntiaretur *vnsse*, nempe *s* inter consonantem præcedentem &
vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus
postea, non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, *douze, trezé,
quatorze, quinze, seze*, sicut etiam scribimus *ozeille*, oxalis.
Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales
verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur,
hac litera finiunt in *[e]* clausum desinentes, vt *aimez, aimerez*.

De diphthongis Francicis.
Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de
syllabis quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus,
quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eæ in
duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius
quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed
in vnicam syllabam coïens. Sunt autem nouem numero, nempe, *ai, au,
ao, ei, eu, oi, ou, ue, ui*.

*Ai*.
Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est
diphthongus ex *a* & *e* constituta, & veteres Latini sic efferebant vt
*a* & *i*, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo
efferimus interiectionem incitantis *hai, hai*, non dissyllabam, vt in
participio *hai*, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores
hodie quoque hanc vocem *aimer*, pronuntiant. Sicut autem
posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, quæ poetæ per /dialysin/
trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aulæ & Pictæ, ita etiam Franci, licet
seruata vetere scriptura, coeperunt hanc diphthongum per *ae*
pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque *a* neque *[e]*
audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet
quem *e* aperto attribuimus. Quum enim vocalis *[e]* propriè penè
coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est *[e]* quem clausum
vocauimus) in hac diphthongo adiectum *a* prohibet dentes occludi, &
vicissim *e* vetat ne *a* claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo
sunt hæ voces, *parfaite* & *Prophete*, quarum penultimæ non vno
modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba
in *maistre* & media in *permettre*, non sono sed sola quantitate
differunt. Nam in illa quidem longa est per *s* quiescens notata, ista
verò breuis est, in qua prius *t* quiescit, ostendens *e*, non esse
clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in hac diphthongo
notanda. Vnum, interdum per /dialysin/ esse pronuntiandam: vt in
verbo *hair*, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt
*haïsse*, odissem: *haissoie*, oderam: quum tamen in themate
dicamus *hai, hais, hait*, monosyllaba, & in nomine verbali *haine*,
dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo
nonnunquam *a* penitus quiescere, & solùm *i* audiri, sicut dicemus
in literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum
videtur vulgi Parisiensium vitium, qui *faisant*, |--| participium
pronuntiant *fesant*, |u-| Spondæo in Iambum mutato. Denique & illud
notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed
pronuntiatione cum diphthongo *ei* confundi. Nam scribimus quidem
*bain*, balneum: & *gain*,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 24
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.