De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina | Page 7

Hermann Boerhaave
ex iis, quae ipsi figmenti subtilitate prius in illis posuerant, peculiarem corporis cujusque naturam declarare, errasse ubique docet ipsa, quam commendo, Mechanices ratio.
Applicari rebus nequit, quam ratiocinio fecerant, conclusio, nisi prius illa, quae pro fonte argumenti liquido assumserant, rerum singularium, quae natae sunt, principiis esse eadem foret evictum.
Haec vero, quum infinita, eaque semper diversa esse queant, patet casu veritatem nunquam sic detectum iri.
Quod si considerassent sedulo, tam Scholastici dicti, quam plurimi Mechanicorum Cartesii sequaces non fuissent arbitrati id sibi datum negotii, ut ex fictorum principiorum praeceptis corpus humanum regerent, sed ut ex his, quae observatio prius docuerat hominem constituere, ipsa dein artis elementa applicata Mechanica conderent.
At si Mechanico, quem jam descripsi, Medico hanc dicunt contumeliam, exempla ignominiae citent exspecto.
Non equidem, qui nostri capit animi sensum, negabit ullus, accuratissimum Mathematicum pessimum forte futurum Medicum.
Quo enim talis pertinet Oratio?
Non in Mechanico Medicinae, in Medico vero Mechanices peritiam desidero.
Usu peritum Medicum experimentis medicis defecto Mechanico in morbis curandis qui post habet, insaniet.
Sed aequa instructorum experientia hunc promovendae arti meliorem, qui Mechanicis callet prae alio praeceptis, id affirmo, id demonstrandum sumserat Oratio.
Ne vero, quod ubique contigisse doleo, sinistram, quae dixi, interpretationem subeant, age describam compendio speciem illius, cujus imago animo obversatur meo, Medici.
Depingitur ille, ducendis studii Medici primis lineamentis incumbens, tanquam affixus Geometricae contemplationi figurarum, Corporum, Ponderum, Velocitatis, Fabricae Machinarum, et, quae inde oriuntur in alia corpora, Virium.
His dum mentem exercet, claro discit praecepto et exemplo, liquida ab obscuris, a falsis vera secernere, et ipsa judicandi tarditate animo conciliare prudentiam.
Ita postquam nudas simplicium corporum actiones expendere, has ex veris, clarisque causis deducere novit, maturum habet ingenium, qui fluididatis, Elateris, tenuitatis, ponderis, tenacitatisque in fluentibus proprietates ab Hydrostaticis cognoscat.
Jam animi vigore robustior fluidorum vires in machinas, harumque in illa rigore addiscat Mathematico, Experimentis confirmet Hydraulicis, et Mechanicis, Chemicis illustret, Ignis, Aquae, A?ris, Salium, et aliorum maxime similium corporum ingenium speculatus et actiones.
Altera mox tabulae facies sacris jam Medicis admotum exhibet.
Oculum ibi Geometriae luce acutum ad incisa cadavera, ad spirantium corpora brutorum aperta tacitus circumfert.
Jam vasorum structuram, figuras, firmitatem, ortum, fines, nexus, curvaturas, flexilitatem contemplatur et elaterem.
Excitatus spectaculi mirabilitate, mox conspecta ad eum, quo jam pollet cognito, Mechanismum applicans, abditas detegit harum partium virtutes.
Quam variis, pulchris, utilibusque utentem cernimus auxiliis, quibus recentiorum industria pomoeria extendit anatomes.
Aliorum certe durissimo parta labore inventa in suos usus dum accommodat, claram sibi sistit humanae fabricae imaginem.
Cui fluidorum vitalium nectit notitiam; hanc Anatomicis, Chemicis, Hydrostaticis, ipsiusque microscopii adjumentis in vivo corpore, et extra illud examinat; tum mox accuratissimam omnium sensibilium, quae in sanitate contingunt, historiam omni arte, undique comparatam evolvit.
En suis instructum datis, ut sanitatis Theoriam scribat!
Ex his singulatim perspectis, expensis, comparatisque inter se, auxilio Mechanices, severitate ordine et prudentia Geometrica, lento gradu festinans elicit, quae in his comprehensa sensibus abduntur, rationi patent.
Sic proximae cujusque effectus causae indagantur, harum natura ex indole collectorum, cognitorum et comparatorum phaenomenon indagata perficitur, firmatur, et sensim ex horum aggregato consummatur tandem.
Quid speratis futurum, qui ad hanc normam sua exigit studia?
Nonne immutabilis et coaeva erit haec scientia ipsi naturae humanae, ex cujus sc. elicitur indole, in qua fundatur tantum?
Nonne certa erit, quae innixa iis, quae omnes pari agnoscunt evidentia, castigatissima caute procedit fide?
Nonne definita satis et ipsis erit rebus utilis, quae certis, claris, et sensibilibus corporis humani proprietatibus solum debet causae proximae, quaeque nostro subjicitur imperio, inquisitionem accuratissimam, idque via, qua erratum nunquam?
Lento crescet, fateor, et occulto adolescet augmento, quilibet tamen vel minimus progressus gradus ad altiora firmus erit, et novi incrementi immutabilis causa.
Hoc autem labore defunctum, adspirantemque ad metam jam videte in ultima picturae parte adumbratum.
In ipsa nunc adyta se penetrat, in ipsa ?sculapii penetralia!
En Tabulas Hippocraticas, fidaque Grajorum, quae scrutatur, scripta!
Jam ex abundanti Medicorum Thesauro colligit quidquid sparsum haeret mellis medicati.
Hic incisa, quorum notaverat morbos, ruspatur cadavera; illic in brutis arte factas aegritudines observat; nunc omnia morborum effecta et remediorum ipse experimento colligens; nunc eadem ex optimis Auctoribus addiscens; tandem cuncta digerens, expendensque inter se componit, et his, quae Theoria demonstravit, comparat, unde historiam denique curationemque morborum firmet.
En Vobis ultima manu absolutam consummati Medici imaginem!
Hanc Mechanicis egere auxiliis ut perficiatur, satis, ni fallit me animus, evictum.
Huic consimilem me reddere, ad hanc me componere studui, ut medicinam feci.
Ad hanc polire eorum, qui meae se committunt disciplinae, ingenium summa ope enixus sum, dum in Vestro hoc salutis fano ex Auctoritate vestra Musagetae Illust. medicinam docui.
Eam, dum Dei munere spiro, ambitiose colere non desinam.
Non credulitate stulta, non stupore ignari vulgi, non verbosis strophis, sed clara demonstrationis fide Artem, cui nostra credimus capita, commendare affectabo.
Vos Optimi Juvenes, qui illi Scientiae consecrastis pectora, a qua incolumitatem sperat salutis Humanum Genus, Vos Picturam. Medici contemplati primis miremini ab annis.
Ita Vos agite rem vestram, ut lineamentis, coloribusque hujus imaginis formosi, salutares hominibus audiatis genii!
Nulla est, quae pulchriora laborum praemia Cultoribus persolvit, quam Medica Sapientia.
Non alia est, quae Mortalibus gratiores, magisve utiles vel necessarios reddere vos possit.
Excitemini o generosae mentes! Excitemini pulchritudine
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.