quae sc. an inventis Mechanicis carere queat vestra sit aestimatio.
Instrumenta, quibus vitia emendat, quis felicior, quam Mechanicis imbutus Medicus inveniet?
Tenues, quae volitare putantur ante oculum, imagines, dum Matheseos imperiti ut oriturae in aqueo humore suffusionis primordia tractant, acerbis saepe erodunt tenellum et prava arte oculum.
Harum vero sedem reticulo, causam arteriis Geometrae consilio dum reddit Willisius, dum demonstrat Pitcarnius, quam mutata est medelae facies?
Abacto externorum mordaci apparatu, misso sanguine, et solventi medicamine tuto tollitur, vel et negligitur malum.
Oculi error a radiis male collectis quam inepte tentatur collyriis vel potus medicati haustu!
Quam feliciter levatur perspicillis, quae cuique vitio singulari propria regulae definiunt Hugenianae!
Opto ut, qui omnem Mechanices usum ex praxi proscribunt Medica, intelligant prius vel unius Hugenii de emendandis visus vitiis Commentarios.
Illustre enim illud Batavorum lumen, assumpta ex anatomicis oculi fabrica, et una morbi, cui succurrere vult, proprietate, mox ex meris Mathematicis reperit auxilium, quod usum praestat huic tantum malo, cujus proprietas assumta problema limitaverat.
Intacto oculo, morbi effectum tollit; et inemendabilem in eo defectum vitri figurati supplemento farcit.
En pulchra, in quibus, ut in speculo, spectatur Geometrarum in medicis Mechanice ratiocinandi methodus, usus et successus.
Hac via si pertractabunt omnia, ut revera sensim poterunt, habebitur tandem certior, neque obnoxia figmentis, neque omni mutabilis hora, sed aeterna scientia medica.
Non est porro quod dicat quis, nondum confirmari vitia fluidorum adeoque internae aegritudinis causam, hujusque mitigationem auxiliis subjici Mechanicis.
Vel enim an impossibilis fructus hic, vel an necdum acquisitus quaeritur.
Si posterius, iniquos habemus et molestos Censores.
Quis aequo ferat animo peti, ut pauci Mechanici, qui Medicis a pauco tempore vacarunt rebus, ea jam perfecerint, quae tribus annorum millibus junctis viribus alii omnes vix potuerunt inchoare?
Imo id omnino impossibile: quum enim Mechanices Medicis applicandae lex exigat, ut structura solidorum, natura liquidorum, effectus horum sensibiles in sanitate et morbis inserviant pro datis, quis tam absurdus, qui operosissimae Artis fastigium in ejus rudimentis quaerat.
Si autem judicat quis nunquam vel quidquam hac via perfectum iri, is, rogo, perpendat, morbi a fluido orti causam pendere ut plurimum a vitiato ejus per vasa transfluxu.
Hoc Hippocratica, si componuntur Sanctorianis et quotidiani usus experimentis, docent.
Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis, vel contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu, spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet plerunque, qui vitae, sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.
Quin adjumenta, quibus morborum miseriam lenimus aegris, ea prodesse gratia inprimis, qua dicta malorum capita auferunt, attenta nos docet contemplatio.
Aurea comparentur Sydenhami observata demonstratis de missione sanguinis, stimulis et Villo contractili Bellinianis, et, postquam Mechanica plane ope juvare vulgata remedia constat, spes concipietur sensim demonstrandi regulas subire posse et vires eorum et applicandi rationem.
Vix enim me contineo, quin, praematurius forte, pronunciem simpliciores esse, et magis Mechanicas morborum maxime compositorum causas, quam ullus Medicorum cogitat.
Unius enim partis minima et simplicissima labes unionis necessitate et contagio totam saluberrimae Machinae vim subito pervertit.
Tenuissima acu, eaque ex purissimo Chalybe pungatur tendinis vel nervuli fibrilla in corpore sanissimo.
Heu quam dira ex vili vulnusculo tantillae particulae malorum, heu quam multiplex cohors!
Dolor, rubor, tumor, ardor, pulsatio, febris, sitis, delirium, convulsio et horrenda tristis tragoediae catastrophe mors.
Spina, levisve festuca membranoso infixa loco eadem brevi parit.
Et miramur venenorum spicula, pestis lanceolas, vel salium acumina similia peragere?
Quin solo motu externo quam mirae rerum mutationes in corpore sano!
In gyrum agatur, vel jactetur maris fluctibus scaphae insidens insuetus: Quid fit? vertigo, pallor, nausea, vomitus, anxietas, mille morborum aerumnae, mille fluidi vitalis et incredibiles mutationes a solo motu oriundae.
Qui ergo humores integros manere novit, quamdiu vi canalium conquassati propelluntur, qui stagnantes hos in calido, humidoque loco morbosos reddi statim et trahere sincera scit, qui ex uno simplicique malo infinita alia statim sequi animadvertit, facillime perspiciet exspectanda ad haec a mechanico medico promtissima tandem auxilia: ex causis enim impediti fluoris, regulis superandae resistentiae, restituendi motus elastici, augendae virtutis cordis collatis cum morbi phaenomenis quid non invenietur tandem?
At enim vitam, morbos, sanitatem in nobis ex principiis fluere non Mechanicis mentis docet in corpora potestas. Frustraneus ergo tot irritorum conaminum labor! Vana supervacaneae Mechanicae speculationis spes.
Talia aggerens utinam rideret securus, neque communem ignorantiae calamitatem eadem deploraret querela!
Quis enim miri hujus commercii vim invenire potuit in aliquo, quod corpus constituit vel mentem?
Sciat tamen, virtutem cogitationis, simulac in corpus influit, totum quod in eo producit, facere corporeum, adeoque legi Mechanicae obediens.
Quid refert causam mutationis primam non esse Mechanicam, quum hac insuper habita, effectum, qui corporeus, cognoscere, excutere, atque dirigere Mechanico detur Medico; quum hoc scopo sufficiat?
Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.
Unum, quod palmarium jactant, quibus alia quam nobis mens est, ne declinando subdole evitasse me suspicentur, diluendum judico.
Philosophos clamant et Mechanicos, ubi Medicae arti exercendae admoti fuere unquam, sinistro semper eventu repulsos fuisse. Disputatione non esse opus, quum artem horum Medicis nocere, re constet et experimento.
Quae verissima esse, si hos arguunt, quos in scholis superbus philosophi titulus effert, docet historia, docent, quae de rebus conscripsere medicis, volumina.
Dum enim omnium prima rerum principia ex propriis creare cogitatis satagunt, dein vero
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.