De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina | Page 3

Hermann Boerhaave
nequeant; unde his recipitur tenuior tantum et excolor pars sanguinis.
En veram vasis lymphatici ideam!
Eadem rursum ibidem loci arteria recto porrigit decursu truncum, qui emissis Lymphaticis amplior crassiorem, rubrumque sanguinem, sero liquidiori orbatum vehat.
Ecce venarum genuinam originem!
Quarum angustam primo cavitatem mox ampliorem reddit infusa ubique nova per laterales fistulas liquidi venosi, Lymphaticique moles, prorsus ut novum conum, similem arterioso, eique ad vertices oppositum repraesentare discat.
Perfunctorie tangere quae debui, vasa, vah quae, quamque pulchra in recessu recondunt!
Arterias, Venas, Lymphaeductus, descriptumque horum apparatum plano affigas membranaceo, huic nervos intexas, villosque applices elasticos, tum convolvas in glomerem, habebis glandulae fabricam.
Quam quoties cogito, uberrimam mirandorum effectuum matrem contemplor, simulque ineptissimi cujusque figmenti falso celebratam sedem.
Tu vero inanes Chimaerae latebras aperiens, Tu maxime Malpigi! Suprahumana industria, incredibili labore, atque cautissima perspicientia, simplici hoc artificio absolvi ejus compagem, plus quam demonstras!
Quanti vero momenti demonstratio! glandularum enim aggregato totum fere corpus constat!
Cerebrum Hippocratico oraculo glandula penicillo Malpigiano depingitur ut ordinata ex arteriis, venis, receptaculis, emissariisque nervosis moles. Jecur, Lien, Renes glandulis fiunt adunatis.
Ipsa humoris genitalis officina artificiosus canalium cylindricorum glomus. Ipsum Embryi dolium, ipsa foetus aula, ipse candidi nectaris, quod recens nati bibunt, promus condus hac glandulosa operantur arte. Ossa ipsa et membranas eadem fere compaginari structura quis dubitat, nisi cui cedro digna et aere scripta Malpigii, Kerkringii, Havertiique nondum illuxere?
Lacertis tandem examinandis mentem applicuisse rogo ne poeniteat! Huic se labori quicunque non subduxerit, nae ille subtilissimae Mechanicae artis efficacissima instrumenta clarissime reperiet! Musculus enim omnis nonne ex minoribus similibus componitur? Ultimus vero quid, quaeso, villus est? Non aliud certe, quam nervosi et angustissimi canalis dilatata, simulque attenuata pellis canali, unde oritur, cavum formans amplius soloque inflatum spiritu.
Hujus vero quam immensa sit machinae potentia, scite novit, qui hydraulica Mariotti experimenta contulit Cartesii Mechanicis.
Pulmones contemplemini, diversae a caeteris structurae, saccos habebitis elasticos, sphaero?deos, qui abscisso coni vocalis appenduntur vertici; horum superficies maculis retis sanguiferi ornatur, et, quod mira hic arcana velat, incilibus fere caret lymphaticis.
Ergone, cogitatis forte, admirabilis illa, illa tam artificiosa Hominis machina simplici adeo perficitur apparatu!
Certe non fit alio.
Habeat hanc, qui volet, ob simplicitatem, vilem!
Mechanice Organum id laudat, ejusque Auctorem celebrat sapientissimum, quod quaesito effectui producendo aptissimum, simulque inter omnia, quae eundem praestare possent, simplicissimum sit.
Quid tandem ex hisce concludemus?
Corpus nempe humanum machinam esse, cujus solidae partes aliae sint vasa liquidis co?rcendis, dirigendis, mutandis, separandis, colligendis, et excernendis apta; aliae vero instrumenta mechanica, quae figura, duritie nexuque suo vel fulcire alia, vel definitos motus exercere queant.
Peccabo in patientiam vestram vestrumque decus, si cuncta examussim explico. Id unum bona audietis cum gratia: Hippocratem cum integro, quem sequutus est Babyloniorum, ?gyptiorum, Graecorumque choro, cum integra, quae eum sectata est Grajorum schola duo haec, non alia detexisse.
Arabas omni industria, omni anatomes cultu tertium addere potuisse nunquam.
Instauratorem anatomes consulite Vesalium, hujus aemulos Eustachium et Fallopium; tum immortales inventis Harvaeum et Malpigium; et hos, qui singuli novis antiqua emendarunt Asellium, Pecquetum, Bartholinum, Dathirium, Bellinum, Glissonium, Wharthonum et Willisium; his jungite juxta leges mechanicas anatomicos Lealem et Louwerum, quique in abditissima penetrarunt, Hokium, Pouwerum, Leeuwenhoekium, deprehensuri estis omni arte, omni artis adjumento bina, quae dixi, nec inventa alia.
Cur alia ergo fingere precario quempiam patiemur, nobisque imponentem in aeternum verba dare?
Ubi Elementis, qualitatibus, formis, causis chemicis, animatis, metaphysicis, amoris et odii affectibus, ubi, inquam, tot fabulis locus, causa, necessitas?
Nulla profecto vel vestigium sui hic figmenti secta invenit.
Soli Mechanici suum objectum hic agnoscunt, neque aliud in toto, qua solidum est, corpore quidquam datur. Ille ergo soli audiendi, horum effata sola consulenda, eorum principia sola imploranda, horum methodus sola adhibenda, ubi de effectu organi perspecti quaeritur.
Sola erit firma, quae a perito in his Magistro profertur, demonstratio.
Agite o Viri, queis dicta forte displicent, quid facit in oculo vel simplex illa figura corneae, quid aquae, quid crystallinae lentis, quid vitrei humoris determinata superficies et definita spissitudo?
Enarrate quid auris externae Helices, quid meatus auditorii arctior et inflexa in medio, latior et porrecta ad utrumque extremum via faciat ad exceptionen, directionemque radii sonori?
Membranae Tympani tenuitatem, figuram ejus ellipticam versus interiora ossis petrae convexam, hujus mutabilem in varias curvaturae figuras formam ope affixi et agitati suo musculo malleoli contemplemini, et dicatis, quis effectus constantissimae hujus tamque operosae in vilissimo quoque animalium fabricae?
Nunc daedalei labyrinthi, conch?, vestibuli, duplicis in cochlea turbinata spirae, loci ovalis et rotund? fenestr?, tot inquam miraculorum mechanicorum, quae durissimae hic insculpsit petrae Divina manus, date rationem.
Sine profunda Mechanices Scientia nil veri vos intellecturos, nil boni prolaturos aliis, utamini quolibet adminiculo, audacter affirmo.
De solidis, quae dixi, pauca haec sufficiant; urget ratio ut nonnulla de fluidis subnectam.
Haec enim illa sunt, quorum motu vita, quorum libero per vasa fluxu sanitas absolvitur.
Illorum autem naturam exacte capit, qui minuta novit corpuscula et agitata, quorum congeries fluidum constituit. Eorum unum si spectatur, rationem habet solidi, adeoque mole, motu, figuraque quidquid agit, efficit. Quare effectus, quos una fluidi pars producit, soli Mechanico patent per experimenta indagandi.
Quod ex ante dictis quum sponte fluat sua, latiori sermone
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.