De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina | Page 2

Hermann Boerhaave
eosque varios valde, motus, qui mechanica plane evidentia ex mole, figura, firmitate et nexu partium inter se, fluunt. Quod confirmatur satis, quoniam solo mechanico motu destructa harum partium una, vel soluta tantum vinculi tenacitate, frustra eundem deinceps effectum speramus. Humanum ergo verum est, quale Mechanici speculantur, corpus; habet adeoque id omne, quod clara hujus specie exhibetur.
Eadem igitur lege, qua mathematicum illud et humana haec machina explicabilis arti geometricae erit; si modo pro datis assumuntur, non quas arbitrium mentis ex infinita possibilium varietate pro lubidine finxit, sed sensuum usu probe compertae dotes ejus peculiares.
Quarum plurimas anatome vario equidem detexit artificio, observando majorum, quibus componimur, partium definitam structuram. Plura in minoribus pulcherrimum detexit microscopii inventum, similem his, majoribusque naturam demonstrans. Sed et liquidorum scientia revelavit multa, quae humorum per vasa nostra circumactorum ingenium, impetum, directionemque determinant. Quare, aut ex omnibus his nihil lege scientiae deduci poterit unquam, aut soli mechanicae in cognoscendo, adeoque et in gubernando corpore humano palma tribuenda erit.
Nihil veri, nihil certi, nihil quod ex usu sit, ex tot manifestis observatis deduci posse, sive ea quis rite expenderit singula, sive emendatissimo ratiocinio inter se comparaverit universa, quis credet, quis asseret?
Languentis certe animi tardum nimis torporem, et ingratum plane pulcherrimorum, quae possidemus, inventorum neglectum, qui sic loquitur, palam facit.
Desidiosi est nihil agendo desperare semper, vel elevare verbis, facere quae forte solus non possit.
Quod si ratiocinandi lege ignota quidem inde illustrari posse concedens quis, mechanicis tamen solis id muneris denegat, aliam det quaeso, quae corporea rectius excutiat, artem. Id qui aggreditur, necessarium est ut statuat rerum naturam optime explicari per ea principia, quae a quaesita rei natura maxime aliena sunt, et per eos, qui ab una omni Bono probata veri indagandi methodo longissime aberrant. Eo autem ipso tot, tantisque se intricat absurdis, ut, nulla ejus ratione habita, propositum demonstratum putem.
Sed jejuna nimis audit haec convincendi ratio, cujusque remotior ab usu communi vis paucos in assensum cogat! Id verum quin sit, si ex plurimorum captu aestimatur demonstrationis pondus, nullus dubito.
Quidni ergo, vel horum gratia, in liquidissima luce locatam rem ponamus ob oculos; et in ea quidem, qua se omnes pulchre uti jactant, quibus mederi cura est.
Quae aggressurus vel invitus sane cogor ex historia structurae corporis allegare ea, quae Rhetorum locis insueta plane et inaudita, puritati defaecatae Latinitatis peregrina et barbara, intellectui tamen ipsius rei praeprimis necessaria habentur.
Maximam corporis nostri partem arteriis contextam, harumque sustentatam beneficio vigere, clarius est, quam demonstratione ut egeat. Has canales esse cruorem qui castigant, inque suo dirigunt itinere, quorum maxima circa cor sensim gracilescit cavitas, donec prae tenuitate aciem visus fugiat, vel laniones norunt. Neque minus vulgatum, a corde exortum unum horum truncum explicari in ramos laterales, figura trunci similes, eadem ratione et divisos rursus et decrescentes, hoc tamen artificio, ut truncus recta pergens, in loco divisionis majori plerunque capacitate aperiatur quam rami, qui ad latera trivii hujus porriguntur. Sinuoso autem flexu ita haec omnia vasa curvari, ut cavitatum latera ad infinitos numero, et magnos valde angulos ubique inflectantur, hujusque Spirae gravissimos effectus esse in sanguinem transfluentem, observarunt a paucis retro annis, qui Geometricas subtilitates rebus applicuere Medicis.
Quam mirabili vero, quam efficaci fabrica flexiles finxit hos canales Adorandus nostrae machinae Faber!
Dum a premente intus liquido distendi posse sine lacerationis discrimine voluit, eoque rursum fecit ingenio, ut humorem a dilatatione reciproca cessantem valido cum impetu cogere, se vero in arctiorem capacitatem propria sponte restituere queant.
Ultimos autem arteriae, hosque minutatim divisos fines in membrana, ut firma basi, ordinari, ibique per fistulas in mutuos occursus emissas hiare inter se, ante Malpigium viderat nemo. Ille primus ambages resolvit et mille viarum dolos, quos pulsa in hos Maeandros liquida pererrant.
Sed, o admirabilitatem maximam! o mechanismum pollicis divini!
Tanta enim accuratione digesti ramuli aequali hic viae latitudine porrecti et laterali progenie orbi, primordia venarum, Lymphaeductuum, horumque sinus mutata constituunt figura.
Haec ea sunt, quae oculi acies, microscopium, vasorum in vivis ligaturae, hydrargyrium mortuis injectum, contemplatio figurae morbosae, comparatio denique brutorum, piscium, insectorum et plantarum detexit.
Praeter illa in arteriis ipsis deprehenditur nihil, falso finguntur plurima.
Maxima ergo corporis, eaque efficax valde ad vitam pars, Mechanica descriptione, canalis est conicus, elasticus, inflexus, divisus in similes minores eodem trunco ortos, qui ultimo circa vertices cylindricos retis structura in se mutuo patent.
Id si verum, quod omnium profecto verissimum, nonne sequitur omnes effectus quos sanguini arteri? pr?stant, tantum pendere ab hac earum fabrica?
Nonne et hoc rursum liquet, omnes ergo illos hinc solummodo petendos, et demonstrandos esse?
Vos nunc, qui justi sedetis hac in causa Judices, obtestor! Quis ea, qu? vel hinc duntaxat oriuntur, verae demonstrationis ordine expediet?
Solus ille, qui figurarum contemplationi, et oscillatori? virtutis calculo assuetus, callide videt, quam multa, quam gravia ex hisce solis demonstrare queat; solus ergo Mechanicus.
Sed patiamur abripi nos admirabilitate hujus arteri?, brevis certe levisque attentionis pr?mium Scientia erit totius fere humani corporis.
Illa, ubi depictum antea rete constituit, tubos emittit cylindricos adeo arctos, qui rubras cruoris sphaeras ore suo capere
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.