De Graecorum Medicis Publicis | Page 5

Rudolfus Pohl
pontifices fuisse medicos. Tamen P. Girard (l.l. p. 34) contendit in inscriptionibus Atticis IG. II 835 et 836 in Aesculapio Atheniensi repertis Onetorem Melitensem pontificem (836 vs. 84 cf. vs. 73 et 65, 66) eundem esse hominem atque Onetorem medicum, quem restituerunt 835, 13.[11] Inferioribus autem saeculis, cum ex toto orbe terrarum ad fana Aesculapii concurreretur, medici adeo labebantur, ut Aesculapiorum adiuvarent medicos sacros, quippe qui paullatim aliquo modo medicinae ipsius periti essent facti. Quod demonstratur inscriptionibus sanationes dei exhibentibus, quae aevo Romano exaratae sunt: inscriptione C. Iulii Apellae (IG. IV 955; cf. v. Wilamowitz, Isyllos p. 116 sqq.); tabula olim Maffeiana vocata, quae Romae inventa est et ad fanum Aesculapii situm in insula Tiberis attinet (IG. XIV 966); inscriptionibus Lebenae repertis in Aesculapio (v. I. Zingerle, AM. XXI (1896), p. 67); (cf. etiam titulum Pergamenum JvP. 264). Quae omnes inscriptiones ab tabulis +iamat?n+ Epidauriis notissimis (IG. IV 951-953; quartam edidit P. Cavvadias, M��langes Perrot, Paris 1903, p. 41) longe eo distant, quod non fingitur deum ipsum homines quamvis aegrotos, dum dormiunt, una nocte sanare (cf. Aristoph. Plut. vs. 627 sqq.), sed quod deus eis somnia tantum inspirat, quibus interpretatis sacerdotes remedia praecipiunt. Eo modo Aristides quoque altero p. Chr. n. saeculo cum deo communicabat.
[Adnotatio 11: Legitur ibi: +- - daktulios sardion chrusi? endedemenon, ho aneth��[ken On��t]?r iatros, ho[lk�� - - eni g]rups kai elaphos.+ Aliud donum ab medico quodam votum Aesculapio habes in eadem inscriptione vs. 17: +- - - Nikomachou iatrou DD.+]
Quae cum tum ita essent, aevo quidem Romano fieri poterat, ut medici immemores ordinis prioris ab sacerdotibus advocarentur vel ipsi sacerdotes fierent. Suo iure citat P. Girard (l.l. p. 33) IG. III 780 (Athenis, saeculi p. Chr. n. II. ineuntis): +h�� ex Areiou pagou bo[ul��] kta. Asulon Z..... | Steiriea "iatron z[akor]|reusanta Askl��pi?"+. IG. III 780a (ibid., eiusdem fere temp.): +h�� ex Areiou pagou b[ou]|l�� kta. S?zonta | Ladikou Souniea "ia|tron, zakoreusanta | Askl��piou kai Hugeia[s]" | en t? epi Stratolaou | archontos eniaut?.+ Aliae inscriptiones adiungi possunt: BCH. XVIII (1894), p. 160, 4 = AM. XXIV (1899), p. 211, 34 (Germae apud Pergamum) vs. 5 sqq.: +[M]��no|d?ros Apol|l?nidou to|u kai Otakili|ou "iatros kai | hiereus tou | Askl��piou" ktl.+ IG. XII 2, 484 (Lesbi): +[h�� b]olla kai ho damos | Br��son Br��s? "archiatron" kta.+ vs. 21: +"za|koron Sa?t��ros Askl��pi?" ktl.+ (qui quidem sacerdotia alia administraverat plurima). Sed celeberrimi etiam medici officii causa suscipiebant sacerdotia Aesculapii: C. Stertinius Xenophon in urbe Co (Paton-Hicks 92 (cf. Ditt.{2} 368{1}), 345; Herzog, Arch. Anz. 1903, 193 bis), Heraclitus Rhodiopoli (CIG. 4315 n.).
Prioribus temporibus cum saepe medici pii Aesculapio donaria vovissent (v. adn. 11) maximeque si hominem valde aegrotantem servaverant (cf. A. Koerte, AM. XVIII, 237), tamen parva erant dona et nihilo ab aliorum differebant. Sed aevo Romano tota templa Aesculapio constituebant, fortasse ut ipsi in eis medicarentur: BCH. 1886, 216 (Oenoandae in Lycia): +to Askl��peion+ (sic) +| kateskeuasen | t? Oinoande?n | d��m? | Kapaneus (Kapane?s tou Kapane?s) iatros | Oinoandeus | ek t?n idi?n.+ W. M. Leake, Transact. of the Roy. Soc. II, I (1843) p. 245, 2 et p. 304, 2 = Lebas-Waddington III, 1, 1663b (Mastaurae in Lydia): +Samiad��s | Menandrou | iatros geno|menos aristos| aneth��ken to t{e.}menos kai ta hier(a) Askl��|p[i]? -- -- --+ CIG. III 4315 n. (Rhodiopoli; Heracliti) vs. 17: +naon kataskeu|asanta kai agalmata anathenta Askl��|piou kai Hugeias -- --+
Infima igitur aetate ars vere medica cum arte pontificum Aesculapii commixta est, postquam e fontibus longe disparibus exortae diu separatim adoleverunt. De Aristide autem nunc nondum egi, cuius ex +hierois logois+ multa afferri possunt, quae quantopere saeculo p. Chr. n. altero veri etiam medici artem pontificum probaverint atque adiuverint et ipsi in Aesculapiis sanaverint demonstrant.
��3.
DE MEDICIS PUBLICIS A SAECULO QUINTO USQUE AD PRINCIPATUS TEMPORA PRIMA.
Ad medicos publicos revertamur. Inveneramus primos eorum apud Iones, cum in Odyssea apud poetam quendam Ionicum primum de medicis publicis testimonium exstet atque antiquis iam temporibus in urbibus Ionicis Siciliae et Italiae[12] medici illi exstiterint. Athenis saeculo sexto Democedes medicus publicus erat, saeculo quinto alium certum medicum publicum Aristophanes tradit. Qui in Acharnensibus, cum Dicaeopolis ab agricola bobus suis ab hostibus privato rogatus esset, ut oculos lacrimis effusis paene occaecatos pace (ut finxit Aristophanes pro unguento) sibi oblineret, illum ita facit loquentem (vs. 1030 sqq.):
+DIK. all', ? pon��r', ou d��mosieu?n tunchan?. GE?. ith', antibol? s', ��n p?s komis?mai t? boe. DIK. ouk estin, alla klae pros ta Pittalou.+
Fuit igitur Athenis Aristophanis temporibus Pittalus[13] +d��mosieu?n+ vel medicus publicus notissimus, ad quem aegroti in comoedia etiam mittebantur. Quem saepius citat Aristophanes: in Acharnensibus iterum Lamachus miles gloriosus, postquam in proelium profectus mox malum nanctus est, ut ad illum se portent monet (vs. 1222):
+thuraze m' exenenkat' es ta Pittalou pai?niaisi chersin.+
Denique Vesp. 1432 Philocleon cuidam, quem vulneraverat et qui hac de causa eum reum facere volebat, suadet, ut medicum potius adeat:
+hout? de kai su
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.