Commentarii de Bello Gallico

Caius Julius Caesar
de Bello Gallico, by Gaius Iulius
Caesar

Project Gutenberg's Commentarii de Bello Gallico, by Gaius Iulius
Caesar This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and
with almost no restrictions whatsoever. You may copy it, give it away
or re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included
with this eBook or online at www.gutenberg.org
Title: Commentarii de Bello Gallico Libri V-VIII
Author: Gaius Iulius Caesar
Contributor: Aulus Hirtius
Release Date: July 16, 2006 [EBook #18837]
Language: Latin
Character set encoding: ASCII
*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK
COMMENTARII DE BELLO GALLICO ***

Produced by Stuart Locke

Commentarii de Bello Gallico
Libri V-VIII

Liber V
Gaius Iulius Caesar
post 52
1
L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in
Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus
praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas
veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat.
Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam
quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter
crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri
cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam
paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes
actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae
sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. Ipse
conventibui Galliae citeribris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a
Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo
cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire
iubet. Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil
earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant
omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum
Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita
fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem
adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment
poenamque constituant.
2
His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam
revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,
circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in sumrma omnium
rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra

demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque
multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. Collaudatis
militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit
atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu
commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter
milium passuum XXX transmissum a continenti: huic rei quod satis
esse visum est militum reliquit. Ipse cum legionibus expeditis IIII et
equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad
concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque
Transrhenanos so icitare dicebantur.
3
Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque
habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In
ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et
Cingetorix; e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque
adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in offlcio
futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit
quaeque in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum
peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant
in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios
fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet,
bellum parare instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea
civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus
perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere
coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab
omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: Sese
idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius
civitatem in offlcio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs
propter imprudentiam laberetur: itaque esse civitatem in sua potestate,
seseque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas
civitatisque fortunas eius fidei permissurum.
4
Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab
instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere

cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis,
Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in
eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat,
consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; nihilo
tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim
Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat,
tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam
plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id
tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et,
qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore
exarsit.
5
His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas
cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse;
reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor,
principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in
se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum
ducere decreverat, quod,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 44
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.