in aliis quaestionibus a nobis fieri consuevit, paratiores redeamus. Caeteris annuentibus evocati pueri, divinarum laudum suavissima modulatione fidibus, fistulis ac vocibus erudite confusa, ut moris erat, uniuscujusque animos demulserunt, quibus peractis accepta quisque abeundi venia discessere.
LIBER SECUNDUS.
Postera die redeuntes, cum humanissime se consalutassent et[1] quod quisque didicerat colloquio contulissent, paulo post laeti[2] consederunt. Hic CORONAEUS litteras quas a Corcyraeo mercatore acceperat mihi pro Phaedone legendas dedit, quibus ea continebantur, quae Constantinopoli gesta fuerant in circumcisione primogeniti Turcarum regis, qui principum, qui legatorum conventus, quae frequentia peregrinorum, qualis pompa ludorum Circensium, quae convivia, quae largitiones, quantus rerum omnium apparatus et quo quaequae ordine gesta fuissent. Et quoniam admirabilia videbantur ac prope incredibilia, nisi acta essent in theatro ac conspectu tantae hominum multitudinis, quanta unquam in illa urbe fuisse memoratur, jussit CORONAEUS ea relegere, quae maxime ad mirabilitatem facerent, scilicet funambulorum alacritatem et audaciam, qui semper funes ab altissimis pinnaculorum summitatibus aptatos ac distentos levissime currerent ac saltarent. Item equitis illius, qui soleas ferreas pedum ejusdem equi posteriorum quo vehebatur pernicissime currentis a tergo sagitta transfigeret; item ejus, qui erectus in pedes super duorum equorum rapidissime currentium sellas[3] ferebatur. Item, ut duo equites super sellas duorum equorum stantes in pedes erectum gestarent alium sagitta ferientem tantisper, dum equi, in quibus stabant, incitatissimo cursu raperentur. Item, ut alius trabem ferream ictu vehementi ad tibias nudas adjecto[4] rumperet sine cruore ac livore, ut etiam soleas ferreas equorum manibus frangeret ac partes ruptas dentibus dissecaret, ut etiam jacenti trabes ingentes brachiis supponerentur et super incude ferrea superposita pectori malleis gravissimis tunderent, nihilosecius tamen omnibus renitentibus levissime resurgeret, ac pleraque his similia litterae complectabantur, quae pridie Idus Iulias datae fuerunt Corcyrae et Idibus allatae Venetiam, quae a Corcyra milliaribus circiter CCL distat[5].
[1.] Sequentia haec sex verba in alio codice, desunt. [2.] Deest in alio codice. [3.] In codicibus: soleas. [4.] Alius: advecto. [5.] Alius: quia Corcyra milliaribus circiter CCL, ita ut desint quaedam ad sensum.
Hic FRIDERICUS: Oportuit igitur, inquit, horis singulis navigium decem milliaria percurrere.
CURTIUS: Illud spatium horis singulis Euro spirante confici posse non dubito, si modo actuaria[1] navis aut myoparo pluribus velis incitaretur, qualibus utuntur Piratae, cum naves onerarias insequuntur[2].
[1.] Alius: vectuaria. [2.] Cf. Cic. Verr. I, 34. [N.]
SENAMUS: Non satis compertum habeo, quo quaeque temporis spatio navis decurrat; illud tamen constat, Pauli Aemilii[1] victoriam de Perseo Rege[2] adeptam in Macedonia quarto post die divulgatam Romae fuisse ludis theatralibus, auctore tamen incerto. Consimilis victoria Romanorum ad Sagram[3] fluvium eodem die in Peloponneso praedicabatur. Aliud autem praelium adversus Medos ad[4] Mycalem Asiae superioris urbem scitum est eodem die in castris Graecorum ad Plataeas. Item imperante Domitiano fama Romam perlata est, Antonium qui contra Domitianum arma ceperat, eo ipso die quo fractus ac caesus est, in Germania victum fuisse, tametsi ab urbe abesset milliaribus MMCCCC, et eodem momento, quo Romani Tarquinios ac Latinos ingenti praelio fuderant, id ipsum Romam perlatum est, auctore incerto.
[1.] Plutarchus, Aemilius p. 286. [2.] Alii: Persio regio vel Persiae rege. [3.] Codices: Sayram, sine dubio falsissime. Sagra autem erat nomen fluminis inter Locros et Caulonem, Bruttias urbes, siti. [N.] [4.] Alius: ante.
FRIDERICUS: Haec antiquis mirabilia visa sunt, cum tamen nihil frequentius magorum ope ac daemonum fieri soleat, qui etiam in speculis arte magica conflatis vel punctis ea, quae toto terrarum orbe geruntur, spectanda proponunt. Alii canes emissarios habent, qui omnia dicta, facta, gesta, victorias, offensiones denunciant humano sermone, qualem habuisse Cornelium Agrippam Wierus discipulus[1] ac Paulus Jovius scripsere, quem etiam hero mortuo frequens hominum multitudo in flumen Rhodanum nulla vi adactum demergi vidit.
[1.] Deest in uno codice.
SENAMUS: Hujusmodi canem loquacem educarat Franciscus[1] Senensis, qui avorum memoria populo Romano spectante ac sermonem canis audiente flammis est exustus.
[1.] Alius: Francisca ... quae ... exusta.
FRIDERICUS: Multa quidem incredibilia putantur, quibus tamen nihil usitatius. Ad extremas Aquilonis oras homines scilicet quasi volucres mirabili celeritate remotissimas regiones obire, ut de Apollonio Tyanaeo Philostratus scribit[1], ab ultima Aethiopia et Nili fontibus Romam brevi transvolatum[2]. Idem Plutarchus de Romulo[3], de Aristaeo Proconnesio, de Cleomede Astypalaeio, ac Hugo Floriacensis[4] de comite Matisconensi. Plenus est Sprengerus, pleni Olaus Magnus ac[5] Paulus Grilandus, Sylvester Prierias, Molitor, Wierus consimilium in a?re sublimi transvectionum narrationibus, quae non modo theologorum decretis[6], sed etiam legibus divinis et humanis confirmantur. Et quidem Plato libro secundo de legibus cum poenas in eosdem decerneret, qui sceleratis magorum artibus uterentur, ab illis incredibilia fieri scribit, quae tamen ut[7] certissima confirmat Apulejus et[8] ipsae[9] magicae artis sive impietatis reus ac propterea publico judicio postulatus. Minus, inquit, calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel supra captum cogitationis ardua videntur. Quae si paullo accuratius contemplaris[10], non modo comperta evidentia, sed etiam factu facilia senties. Idem paulo post: Prius, inquit, dejerabo solum istum videntem Deum, me vera et comperta narrare ne ulterius dubitetis. Ex quibus intelligitur, ea quae nec a natura, nec ab humanis viribus proficiscuntur, divina aut
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.