Catulli Carmina | Page 6

Gaius Valerius Catullus
Sabine seu Tiburs, (nam te esse Tiburtem autumant,
quibus non est cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, quouis
Sabinum pignore esse contendunt) sed seu Sabine siue uerius Tiburs, 5
fui libenter in tua suburbana uilla, malamque pectore exspui tussim,
non inmerenti quam mihi meus uenter, dum sumptuosas appeto, dedit,
cenas. nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, 10 orationem in Antium
petitorem plenam ueneni et pestilentiae legi. hic me grauedo frigida et
frequens tussis quassauit usque dum in tuum sinum fugi, et me recuraui
otioque et urtica. 15 quare refectus maximas tibi grates ago, meum
quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti
recepso, quin grauedinem et tussim non mihi, sed ipsi Sestio ferat
frigus, 20 qui tunc uocat me, cum malum librum legi.

XLV
Acmen Septimios suos amore tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, ni te

perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos
quantum qui pote plurimum perire, 5 solus in Libya Indiaque tosta
caesio ueniam obuius leoni.' hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, dextram
sternuit approbationem. at Acme leuiter caput reflectens, 10 et dulcis
pueri ebrios ocellos illo purpureo ore suauiata, 'sic,' inquit 'mea uita
Septimille, huic uni domino usque seruiamus, ut multo mihi maior
acriorque 15 ignis mollibus ardet in medullis.' hoc ut dixit, Amor
sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono
profecti mutuis animis amant amantur. 20 unam Septimios misellus
Acmen mauult quam Syrias Britanniasque: uno in Septimio fidelis
Acme facit delicias libidinisque. quis ullos homines beatiores 25 uidit,
quis Venerem auspicatiorem?

XLVI
Iam uer egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis
Zephyri silescit aureis. linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque
ager uber aestuosae: 5 ad claras Asiae uolemus urbes. iam mens
praetrepidans auet uagari, iam laeti studio pedes uigescunt. o dulces
comitum ualete coetus, longe quos simul a domo profectos 10 diuersae
uariae uiae reportant.

XLVII
Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque mundi, uos
Veraniolo meo et Fabullo uerpus praeposuit Priapus ille? uos conuiuia
lauta sumptuose 5 de die facitis? mei sodales quaerunt in triuio
uocationes?

XLVIII
Mellitos oculos tuos, Iuuenti, siquis me sinat usque basiare, usque ad
milia basiem trecenta, nec mi umquam uidear satur futurus, non si
densior aridis aristis 5 sit nostrae seges osculationis.

XLIX
Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit
pessimus omnium poeta, 5 tanto pessimus omnium poeta, quanto tu
optimus omnium's patronum.

L
Hesterno, Licini, die otiosi multum lusimus in meis tabellis, ut
conuenerat esse delicatos. scribens uersiculos uterque nostrum ludebat
numero modo hoc modo illoc, 5 reddens mutua per iocum atque uinum.
atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetieisque, ut nec me
miserum cibus iuuaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, 10 sed toto
indomitus furore lecto uersarer, cupiens uidere lucem, ut tecum
loquerer, simulque ut essem. at defessa labore membra postquam
semimortua lectulo iacebant, 15 hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo
perspiceres meum dolorem. nunc audax caue sis, precesque nostras,
oramus, caue despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. 20 est
uehemens dea: laedere hanc caueto.

LI
Ille mi par esse deo uidetur, ille, si fas est, superare diuos, qui sedens
aduersus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod
omnis 5 eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super
mi . . . . . . . lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu
suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. * otium,
Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et
reges prius et beatas 15 perdidit urbes.

LII

Quid est, Catulle? quid moraris emori? sella in curulei Struma Nonius
sedet, per consulatum perierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris
emori?

LIII
Risi nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus
crimina Caluos explicasset, admirans ait haec manusque tollens, 'di
magni, salaputium disertum!' 5

LIV
Othonis caput oppido est pusillum, [+]et Heri[+] rustice, semilauta
crura, subtile et leue peditum Libonis. * * * * * * * * * * at non
effugies meos iambos * * * * * * * * * * si non omnia displicere uellem
tibi et Fufficio seni recocto 5 * * * * * irascere iterum meis iambis
inmerentibus, unice imperator.

LV
Oramus, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuae tenebrae.
te campo quaesiuimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in
templo summi Iouis sacrato. 5 in Magni simul ambulatione femellas
omnes, amice, prendi, quas uultu uidi tamen serenas. [+]a uelte[+], sic
ipse flagitabam, Camerium mihi pessimae puellae. 10 quaedam inquit,
nudum reduc . . . 'en hic in roseis latet papillis.' sed te iam ferre
Herculei labos est; tanto te in fastu negas, amice. non custos si
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 23
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.