The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy | Page 9

Anicius Manlius Severinus Boethius
ipsum est quod est iustum.
"Magnus" etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo
magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum
magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris
praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de
homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id
quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro
quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et
determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed
tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem
ostenditur.
De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in
omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei
locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque
ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco.
"Quando" uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de
deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum
de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus
accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur "semper est," unum
quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit
praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus
corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper
enim est, quoniam "semper" praesentis est in eo temporis tantumque
inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum,
quod nostrum "nunc" quasi currens tempus facit et sempiternitatem,
diuinum uero "nunc" permanens neque mouens sese atque consistens
aeternitatem facit; cui nomini si adicias "semper," facies eius quod est
nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est
sempiternitas.
Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim "uestitus currit"
de homine, de deo "cuncta possidens regit." Rursus de eo nihil quod est
esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus
datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius
praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel

deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui
iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui
magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris
praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel
ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo
aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico "currit" uel "regit" uel
"nunc est" uel "semper est," refertur quidem uel ad facere uel ad
tempus--si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest--sed
non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum. Nam situm
passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt.
Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem
quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa
quidem[19] ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut
non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa
igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes
uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia
secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum
substantiam rei praedicatio nuncupatur.
[19] quidem vulg.; quae codd. opt.

IV.
There are in all ten categories which can be universally predicated of
things, namely, Substance, Quality, Quantity, Relation, Place, Time,
Condition, Situation, Activity, Passivity. Their meaning is determined
by the contingent subject; for some of them denote substance in making
predication of other things, others belong to the class of accidents. But
when these categories are applied to God they change their meaning
entirely. Relation, for instance, cannot be predicated at all of God; for
substance in Him is not really substantial but supersubstantial. So with
quality and the other possible attributes, of which we must add
examples for the sake of clearness.
When we say God, we seem to denote a substance; but it is a substance

that is supersubstantial. When we say of Him, "He is just," we mention
a quality, not an accidental quality--rather a substantial and, in fact, a
supersubstantial quality.[20] For God is not one thing because He is,
and another thing because He is just; with Him to be just and to be God
are one and the same. So when we say, "He is great or the greatest," we
seem to predicate quantity, but it is a quantity similar to this substance
which we have declared to be supersubstantial; for with Him to be great
and to be God are all one. Again, concerning His Form, we have
already shown that He is Form, and truly One without Plurality. The
categories we have mentioned are such that they give to the thing to
which they are applied the character which
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 128
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.