The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy | Page 7

Anicius Manlius Severinus Boethius
We misname
the entities that reside in bodies when we call them forms; they are
mere images; they only resemble those forms which are not incorporate
in matter. In Him, then, is no difference, no plurality arising out of
difference, no multiplicity arising out of accidents, and accordingly no
number.
[12] By Cicero (Tusc. v. 7. 19).
[13] Cf. the similar division of philosophy in Isag. Porph. ed. Brandt,
pp. 7 ff.
[14] Sb. though they may be separated in thought.
[15] [Greek: Apoios hulae] = [Greek: to amorphon, to aeides] of
Aristotle. Cf. [Greek: oute gar hulae to eidos (hae men apoios, to de
poiotaes tis) oute ex hulaes] (Alexander Aphrod. De Anima, 17. 17);
[Greek: ei de touto, apoios de hae hulae, apoion an eiae soma] (id. _De
anima libri mantissa_, 124. 7).

[16] This is Realism. Cf. "Sed si rerum ueritatem atque integritatem
perpendas, non est dubium quin uerae sint. Nam cum res omnes quae
uerae sunt sine his quinque (i.e. genus species differentia propria
accidentia) esse non possint, has ipsas quinque res uere intellectas esse
non dubites." Isag., Porph. ed, pr. i. (M. P.L. lxiv. col. 19, Brandt, pp.
26 ff.). The two passages show that Boethius is definitely committed to
the Realistic position, although in his _Comment. in Porphyr. a se
translatum_ he holds the scales between Plato and Aristotle, "quorum
diiudicare sententias aptum esse non duxi" (cp. Hauréau, Hist. de la
philosophie scolastique, i. 120). As a fact in the Comment. in Porph. he
merely postpones the question, which in the De Trin. he settles.
Boethius was ridiculed in the Middle Ages for his caution.

III.
Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus
differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia,
nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum.
Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus
nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod
ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum.
Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in
rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime
facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim
duplex est, unus quidem quo numeramus, alter uero qui in rebus
numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus.
Duo rursus in rebus sunt ut homines uel lapides; dualitas nihil, sed
tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris
eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit
pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum
repetitio, uel si de eodem dicam "gladius unus mucro unus ensis unus."
Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum
iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus "ensis mucro
gladius," repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum,
uelut si dicam "sol sol sol," non tres soles effecerim, sed de uno totiens
praedicauerim.

Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus,
idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est
imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero
nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse
ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte
repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur
"deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus
deus," uelut "ensis atque mucro unus gladius," uelut "sol sol sol unus
sol."
Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque
qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum
pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur "pater ac filius et spiritus
sanctus" quasi multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse est et
idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero
ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: "Ipse
est pater qui filius?" "Minime," inquiunt. Rursus: "Idem alter qui
alter?" Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare
subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius
explanatum est. De qua re breuite*r considerabimus, si prius illud,
quem ad modum de deo unum quodque praedicatur, praemiserimus.

III.
Now God differs from God in no respect, for there cannot be divine
essences distinguished either by accidents or by substantial differences
belonging to a substrate. But where there is no difference, there is no
sort of plurality and accordingly no number; here, therefore, is unity
alone. For whereas we say God thrice when we name the Father, Son,
and Holy Spirit, these three unities do not produce a plurality of
number in their own essences, if we think of what we count instead of
what we count with. For in the case of abstract number a repetition of
single items does produce plurality; but in the case of concrete number
the repetition and plural use of
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 128
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.