Dixi supra iam prouinciam Cathay iungi regno
Turquescen ad occidentem, et illud quòque iungi regno seu Imperio
Persiæ. Ad quod sciendum, quamuis rex Persiæ habet etiam ab olim
nomen Imperatoris; quia (cum tenet aliquas terras sui Imperij ab
Imperatore Tartarorum) necesse est vt in tanto subiectus sit illi.
Sunt autem in Persia duæ regiones: vna altæ Persiæ, quæ à regno
Turquescen descendens, iungitur ad occidentem sui fluuis Pyson. In
ista habentur renominatæ ciuitates, quarum meliores duæ dicuntur
Bocura et Seonargant, quam aliqui appellant Samarkand. Et altera
Regio bassæ Persiæ, descendens à flumine Pyson, qui ad sui
occidentem iungiter regno Mediæ et terræ minoris Armeniæ, et ad
Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terræ minoris Indiæ.
In hac bassa Persia tres principaliores ciuitates sunt Aessabor, Saphaon,
Sarmasaule. In terra autem maioris Armeniæ quondam habebantur
quatuor regna quæ nunc dicuntur subesse Imperio Persarum, habétque
famam terræ nobilis, et ad occidentem sui iungitur Regno Turciæ.
Hec Armenia multas valdè bonas continet ciuitates, quarum famosior
est Taurisa. Regnum Mediæ quod subest Regi Persarum quamuis non
latum est, tamen longum est, et ad occidentem sui regno Chaldeæ
coniunctum. In Media meliores duæ ciuitates sunt, Seras, et Keremen.
[Sidenote: Georgia. Abchas, aliàs Alchaz.] Hinc ad occidentem sui,
iuncta est regio Georgiæ, quæ modo constat diuisa in duo regna: Nam
pars superior, quæ iungitur Mediæ, reseruauit sibi nomen Georgiæ, sed
inferior pars dicitur regnum Abchaz. Ambo hæc regna, et regis eorum,
sunt de fide Christiana, et homines ita deuoti vt ad minus semel in
hebdomada communicent sacramentis, iuxta ritum Græcorum confectis.
Et quidem regnum Georgiæ subiacet imperio Grand Can: sed Abchaz
nunquam ab ipso Imperatore Tartariæ, neque Persarum, neque
Medorum domino subdi potuit, eo quòd munitum est aquis et rupibus et
alijs prouisionibus contra impugnationes hostiles.
[Sidenote: In parte regni Georgiæ sunt tenebrae.] Iuxta hoc regnum
Abchaz habetur vnum minum et mirabile, nam magnus est territorij
locus dictus Hamson, et continens in circuitu spacium viæ quatuor
diætarum: videter semper opertus tenebris densis vt nemo audeat illic
intrare profundè, quoniam si qui presumpserint, non sunt visi reuerti.
Attamen fatentur vicini sub illis se tenebris audisse nonnunquam
clamores hominum, hinnitus, mugitus, rugitus, et boatus pecudum, et
bestiarum, sed et cantus gallorum, vt per hæc et alia signa constet ibi
habitare gentes: nam et fluuius decurrens monstrat signa sæpè
certissima in suo exitu: ignoratur tamen si tenebræ per totum
territorium sint eiusdem densitatis, an forte sint in circuitu per aliquod
spacium, et intrinsecus plus luminosum.
Dicuntur autem tenebræ istæ olim per diuinum miraculum aduenisse.
Saboere enim Imperatore Persarum, circa annum Gratiæ
ducentessimum quinquagessimum in persecutione Christianorum
tendente cum pleno exercitu per hunc locum, et Christianis tyrannidem
eius fugientibus, contigit ex improuiso eos ità arctari, vt se effugere
desperarent, quapropter statim ad orationis refugium omnes se
sternentes clamauerunt ad Christum auxiliatorem suum: Et deus, qui
pro puro corde Christianos ad se orantes semper exaudit, expleuit illic
literam vaticinij Isaiæ: quia ecce tenebræ operient terram et caligo
populos, monstrans per tenebram terrenam, quam eis superduxit, quas
passuri essent inimici nominis Christi tenebras infernales, indicansque
per temporalem vitam, quam sibi fidelibus conseruauit, eam quam
possessuri sunt viri Christiani vitam perpetuam, et coelestem.
Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turciæ,
quod in longo et lato valdè extensum multas continet prouincias scilicet
Iconiæ, Cappadociæ, Sauræ, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij
omnes Turci, cum tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispaniæ,
subsunt Imperatori Babyloniæ Soldano, et sunt in singulis prouinciis et
regionibus ciuitates magnæ, ac multæ nimis. Consequentèr huic regno
Turciæ ad Occidentem sui in ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel
Sathata.] iungitur per mare Greciæ superior pars potestatis Imperatoris
Constantinopolitani, et quasi ad Aquilonem contiguatur regno Syriæ:
cuius vna prouincia est terra promissionis, prout hoc satis dictum est
suprà. Sunt et aliæ terre, et Insulæ, et patriæ latæ, et spatiosæ,
continentes in se multa regna, et reges, et gentes diuersas, de quibus
nunc per singula pertractare non est consilij.
Ad supradictam Chaldæam iungitur Mesopotamia, et minor Armenia,
et velut ad Austrum eius Æthiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et
Nubia. [Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergò duntaxat
districtu Imperij Persiæ, et potestate Soldani, omnes sæpè pertractatæ
terræ, regiones, regna et Insulæ descendendo tam par Aquilonem, quam
ad Austrum à prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de
Imperio Tartariæ Grand Can. [Sidenote: Distantia à Roma ad Cathayam
per Institores.] Et notandum de spacio distantiæ, quod institores de
Roma, vel Venetia festinantes tam per terras, quàm per mare,
expendunt de tempore 11. menses, et quandoque duodecim, priusquam
in Cathay valeant peruenire.
Hijs itaque visis describam saltem aliquas à prouincia Cathay in
orientem terras Imperij Tartarorum. [Sidenote: Cadilla Regio
orientalior Cathay. Angli nostri hanc bestiolam nuper viderunt in
Persia.] Illic habetur regio Cadilla spaciosa multum, simul et speciosa:
crescunt namque in ea fructus ad quantitatem magnorum Cawardorum,
in quibus inuenitur vna bestiola, in carne et sanguine
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.