Selections from Erasmus | Page 8

Erasmus Roterodamus
ille quidem tum benigne tum prompte. Verum quando 35 ille humanissimi hominis officio functus est, par est nos invicem gratorum hominum munere fungi, et quam ille libenter dedit, tam nos libenter reddere. Ut rara supellectile, ita bonis amicis parcius utendum esse censeo. Si quid istic novatum est, facito me per literas 40 certiorem. Bene vale.
Oxoniae.

VII. AN OXFORD DINNER PARTY
ERASMUS DOMINO IOANNI SIXTINO S.D.
Quam vellem nuper, ut exspectaram, ita nostro illi convivio interfuisses; vero inquam convivio, non symposio. Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suavius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi, tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. 5 Iis lautitiis ut vel Epicurum ipsum, iis sermonibus conditum erat ut vel Pythagoram delectare posset. Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi, et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo convivium. Quinam, inquies? Accipe, quo magis te 10 doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum antistes; tum Theologus is, qui eodem die Latinam habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus; deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis Praesidebat Coletus veteris illius theologiae vindex 15 atque assertor. Accumbebat dextra Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium literarum generibus omnibus, quam ex summa humanitate summaque item integritate conflatus. Ad laevam recentior ille Theologus, cui nos quidem laevum 20 latus clausimus, ne poeta convivio deesset. Ex adverso Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps mixtum et sine nomine vulgus.
His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. Cum 25 variis de rebus parum conveniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus proscidisset, cum Abel sponte nascentibus contentus 30 oves pavisset. Contra, nos pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat omnes; visus est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se 35 ferre. Aliud sonabat vox, aliud tuebantur oculi, alius vultus, alius aspectus, maiorque videri, afflatus est numine quando.
Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut convivio conveniret gravior atque severior, 40 tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et festiviore fabella prandium exhilararem, 'Res' inquam 'perantiqua est et ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua quid ipse in literis reppererim exponam, si prius detis 45 fidem vos id quod sum narraturus pro fabula non habituros.' Ubi promiserant, 'Incidimus' inquam 'olim in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. In eo unica tantum pagina nec 50 erat carie vitiata nec a tineis aut soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut veram aut, si vera non est, certe veri simillimam narrationem; quam si vultis recensebo.' 55
Iubentibus illis 'Erat' inquam 'Caym ille homo quemadmodum industrius, ita famelicus et avidus. Is a parentibus persaepe audierat in viridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis 60 adeo proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec lolium nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec cum ille probe meminisset videretque eam tellurem quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum 65 illum paradisi custodem adiit, eumque veteratoriis technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam largiretur. Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac neglegentem esse; tum si maxime rescisset, facile 70 impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuisset interminatus Deus.
'"Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est illi nimia tua sedulitas? Quid si 75 falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria quam iners otium delectabit? An vero tu tibi isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a patria; te foribus cum rhomphaea alligavit, cui muneri 80 nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce gustavimus. Tu ut inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso; hoc miserior, 85 quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus exsilium nostrum consolemur, nemora comis virentibus, mille arborum genera et quibus vixdum invenimus vocabula, fonticulos passim ex clivis, 90 ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas, ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis visceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si mihi 95 defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga genera. Multa
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 52
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.