Selections from Erasmus | Page 9

Erasmus Roterodamus
adeo passim sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desideremus, si liceat hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei 100 inveniet remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inveniatur aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam scientia ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte 105 non cessabo, quando nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus, rhomphaeam semper versans, quid nisi 110 ut cum vento pugnes? Eia age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia. Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis damnatior." 115
'Persuasit pessimam causam vir pessimus, orator optimus. Paucula grana furtim accepta diligenter obruit, enata sunt non sine fenore, id fenus rursum terrae gremio commissum, iterumque atque iterum, aliud atque aliud. Nec saepius aestas recurrit, quam 120 ille iam ingentem spatiosumque agrorum tractum hac semente occupavit. Quae res ubi evidentior esse coepisset quam ut superos latere posset, vehementer iratus Deus "Quantum intellego" inquit "iuvat hunc furem labor et sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo." 125 Simulque cum dicto confertissimum undique agmen immittit in segetem, formicarum, curculionum, bufonum, erucarum, murium, locustarum, scrofarum, avium aliarumque id genus pestium, quae segetem partim adhuc humo conditam, partim herbescentem, partim 130 iam flavam, partim horreo compositam depascerentur. Accessit ingens ex coelo calamitas, grandinis et venti vis tanta ut quernis roboribus aequales culmi illi stipulae aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos mutatus atque, quod hominibus faveret, humano corpori 135 inclusus. Caym, cum Deum incensis frugibus placare studeret, nec fumus subvolaret, certam illius iram intellegens desperat.'
Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque inibi inter pocula natam, atque adeo ex ipsis, si libet, 140 poculis, quam volui ad te perscribere; primum ne nihil scriberem, cum meas esse partes agnoscerem ut scriberem, quippe qui tuas literas posterior accepissem, deinde ne tu eius convivii tam lauti prorsus expers esses. Bene vale. Oxoniae. 145

VIII. LEARNING IN ENGLAND
ERASMUS ROBERTO PISCATORI AGENTI IN ITALIA ANGLO S.D.
Subverabar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; 5 ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic 10 videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque. Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque 15 prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.
Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum 20 tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, 25 Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur? Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius? Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego 30 reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius. Vale. 35
Londini tumultuarie. Nonis Decembr. (1499).

IX. A JOURNEY TO PARIS
ERASMUS BATTO S.P.D.
Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo 5 verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus.
Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! 10 Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum in nos excitarat. Ego cum iam de via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare 15 ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, homo effigie et habitu ita adamussim 20 Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 52
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.