Selections from Erasmus | Page 7

Erasmus Roterodamus
credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit 60 hic orbis simplicius, nihil amantius?
Haec scribebam in patriam concessurus; deinde adamatam Lutetiam repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro convictu nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. 65 Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut quam optime valeas. 70
Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.

IV. AN ENGLISH COUNTRY-HOUSE
ERASMUS FAUSTO ANDRELINO POETAE LAUREATO
Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus ille, quem nosti, iam bonus propemodum venator est, eques non pessimus, aulicus non imperitus, salutat paulo blandius, arridet comius, et invita Minerva haec omnia. Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat 5 hominem tam nasutum inter merdas Gallicas consenescere? Sed retinet te tua podagra; ut ea te salvo pereat male. Quanquam si Britanniae dotes satis pernosses, Fauste, ne tu alatis pedibus huc accurreres; et si podagra tua non sineret, Daedalum te fieri optares. 10
Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt hic nymphae divinis vultibus, blandae, faciles, et quas tu tuis camenis facile anteponas. Est praeterea mos nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium osculis exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; 15 redis, redduntur suavia; venitur ad te, propinantur suavia; disceditur abs te, dividuntur basia; occurritur alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves, suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste, gustasses semel quam sint mollicula, quam fragrantia, 20 profecto cuperes non decennium solum, ut Solon fecit, sed ad mortem usque in Anglia peregrinari. Cetera coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem.
Vale, ex Anglia. Anno M.CCCC.LXXXXIX.

V. A VISIT TO COURT
Edidimus olim carmen de laudibus regis Henrici septimi et illius liberorum, nec non ipsius Britanniae. Is erat labor tridui, et tamen labor, quod iam annos aliquot nec legeram nec scripseram ullum carmen. Id partim pudor a nobis extorsit, partim dolor. Pertraxerat me 5 Thomas Morus, qui tum me in praedio Montioii agentem inviserat, ut animi causa in proximum vicum exspatiaremur. Nam illic educabantur omnes liberi regii, uno Arcturo excepto, qui tum erat natu maximus. Ubi ventum erat in aulam, convenit tota pompa, non solum 10 domus illius verum etiam Montioiicae. Stabat in medio Henricus annos natus novem, iam tum indolem quandam regiam prae se ferens, hoc est animi celsitudinem cum singulari quadam humanitate coniunctam. A dextris erat Margareta, undecim ferme annos nata, 15 quae post nupsit Iacobo Scotorum regi. A sinistris Maria lusitans, annos nata quatuor. Nam Edmondus adhuc infans in ulnis gestabatur. Morus cum Arnoldo sodali salutato puero Henrico, quo rege nunc floret Britannia, nescio quid scriptorum obtulit. Ego, quoniam 20 huiusmodi nihil exspectabam, nihil habens quod exhiberem, pollicitus sum aliquo pacto meum erga ipsum studium aliquando declaraturum. Interim subirascebar Moro quod non praemonuisset, et eo magis quod puer epistolio inter prandendum ad me misso 25 meum calamum provocaret. Abii domum, ac vel invitis Musis, cum quibus iam longum fuerat divortium, carmen intra triduum absolvi. Sic et ultus sum dolorem meum et pudorem sarsi.

VI. ERASMUS AT OXFORD
ERASMUS GULIELMO MONTIOIO COMITI GENEROSO S.D.
Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus reliquaque familia valetis, est cur maximopere gaudeamus. Nos hic quidem valemus perbelle, et indies bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat Anglia tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire 5 solet, partim Coleti Charnocique Prioris humanitate, quorum moribus nihil fingi potest suavius, mellitius, amabilius; cum his duobus amicis ego vel in extrema Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius, et vulgus interdum videre verum, res ipsa me 10 docuit; cuius hoc tritum nosti, quarum rerum durissimi soleant esse aditus, eas felicius evenire. Quid nostro illo ingressu fuit, ut ita dicam, inauspicatius? at nunc secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo me quondam nauseantem videbas. Quod reliquum est, 15 te oro, meum decus, ut quando tum cum meus me animus deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum meus mihi non deest, tuus ne destituat.
Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare tecum nec libet, nec iuro me posse puto. Quid te retardarit 20 equidem nescio. Hoc unum scio, quicquid fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare venire non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim ullam video causam cur istud fingere volueris. Et ea est generosissimae mentis tuae ingenua simplicitas, ut 25 maxima etiam de causa mentiri nec scias si velis, nec velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari, immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur, id sequere. Nos ita te desideramus ut interim te tuis commodis inservire velimus. Si brevi venturus es 30 gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.
Pecunias meas anulo tuo diligenter obsignatas mitte. Priori iam sum multis nominibus obaeratus; ministrat
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 52
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.