Duodecim annós crúdélissimó Eurystheó serviébat, et duodecim labórés, quós ille imperáverat, cónfécit; hóc enim únó modó tantum scelus expiárí potuit. Dé hís labóribus plúrima á poétís scrípta sunt. Multa tamen quae poétae nárrant vix crédibilia sunt.
21. _FIRST LABOR: THE NEMEAN LION_
Prímum ab Eurystheó iússus est Herculés leónem occídere quí illó tempore vallem Nemeaeam reddébat ínféstam. In silvás igitur in quibus leó habitábat statim sé contulit. Mox feram vídit, et arcum, quem sécum attulerat, intendit; éius tamen pellem, quae dénsissima erat, tráicere nón potuit. Tum clává mágná quam semper gerébat leónem percussit, frústrá tamen; neque enim hóc modó eum occídere potuit. Tum démum collum mónstrí bracchiís suís complexus est et faucís éius omnibus víribus compressit. Hóc modó leó breví tempore exanimátus est; núlla enim respírandí facultás eí dabátur. Tum Herculés cadáver ad oppidum in umerís rettulit; et pellem, quam détráxerat, posteá pró veste gerébat. Omnés autem quí eam regiónem incolébant, ubi fámam dé morte leónis accépérunt, vehementer gaudébant et Herculem mágnó honóre habébant.
22. _SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA_
Pauló post iússus est ab Eurystheó Hydram necáre. Hóc autem mónstrum erat cui novem erant capita. Herculés igitur cum amícó Ioláó profectus est ad palúdem Lernaeam, in quá Hydra habitábat. Mox mónstrum invénit, et quamquam rés erat mágní perículí, collum éius sinistrá prehendit. Tum dextrá capita novem abscídere coepit; quotiéns tamen hóc fécerat, nova capita exoriébantur. Diú frústrá labórábat; tandem hóc cónátú déstitit. Deinde arborés succídere et ígnem accendere cónstituit. Hóc celeriter fécit, et postquam lígna ígnem comprehendérunt, face árdente colla adússit, unde capita exoriébantur. Nec tamen sine mágnó labóre haec fécit; vénit enim auxilió Hydrae cancer ingéns, quí, dum Herculés capita abscídit, crúra éius mordébat. Postquam mónstrum tálí modó interfécit, sagittás suás sanguine éius imbuit, itaque mortiferás reddidit.
23. _THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG_
Postquam Eurystheó caedés Hydrae núntiáta est, mágnus timor animum éius occupávit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sé referre; nóluit enim virum tantae audáciae in urbe retinére. Híc autem cervus, cúius cornua aurea fuisse tráduntur, incrédibilí fuit celeritáte. Herculés igitur prímó vestígiís eum in silvá persequébátur; deinde ubi cervum ipsum vídit, omnibus víribus currere coepit. úsque ad vesperum currébat, neque nocturnum tempus sibi ad quiétem relinquébat, frústrá tamen; núlló enim modó cervum cónsequí poterat. Tandem postquam tótum annum cucurrerat (ita tráditur), cervum cursú exanimátum cépit, et vívum ad Eurystheum rettulit.
24. _FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR_
Tum véró iússus est Herculés aprum quendam capere quí illó tempore agrós Erymanthiós vástábat et incolás húius regiónis mágnopere terrébat. Herculés rem suscépit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prógressus est, apró occurrit. Ille autem simul atque Herculem vídit, statim refúgit; et timóre perterritus in altam fossam sé próiécit. Herculés igitur laqueum quem attulerat iniécit, et summá cum difficultáte aprum é fossá extráxit. Ille etsí fortiter repúgnábat, núlló modó sé líberáre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vívus relátus est.
25. _HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE_
Dé quartó labóre, quem suprá nárrávimus, haec etiam tráduntur. Herculés dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiónem vénit quam centaurí incolébant. Cum nox iam appeteret, ad spéluncam dévertit in quá centaurus quídam, nómine Pholus, habitábat.
Ille Herculem benígné excépit et cénam parávit. At Herculés postquam cénávit, vínum á Pholó postulávit. Erat autem in spéluncá mágna amphora vínó optimó repléta, quam centaurí ibi déposuerant. Pholus igitur hóc vínum dare nólébat, quod reliquós centaurós timébat; núllum tamen vínum praeter hóc in spéluncá habébat. "Hóc vínum," inquit, "mihi commissum est. Sí igitur hóc dabó, centaurí mé interficient." Herculés tamen eum inrísit, et ipse póculum víní dé amphorá hausit.
26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS Simul atque amphora aperta est, odor iúcundissimus undique diffúsus est; vínum enim suávissimum erat. Centaurí nótum odórem sénsérunt et omnés ad locum convénérunt.
Ubi ad spéluncam pervénérunt, mágnopere írátí erant quod Herculem bibentem vídérunt. Tum arma rapuérunt et Pholum interficere volébant. Herculés tamen in aditú spéluncae cónstitit et impetum eórum fortissimé sustinébat. Facés árdentís in eós coniécit; multós etiam sagittís suís vulnerávit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae ólim imbútae erant. Omnés igitur quós ille sagittís vulneráverat venénó statim absúmptí sunt; reliquí autem ubi hóc vídérunt, terga vertérunt et fugá salútem petiérunt.
27. THE FATE OF PHOLUS Postquam reliquí fúgérunt, Pholus ex spéluncá égressus est, et corpora spectábat eórum quí sagittís interfectí erant. Mágnopere autem mírátus est quod tam leví vulnere exanimátí erant, et causam éius reí quaerébat. Adiit igitur locum ubi cadáver cúiusdam centaurí iacébat, et sagittam é vulnere tráxit. Haec tamen síve cású síve cónsilió deórum é manibus éius lapsa est, et pedem leviter vulnerávit. Ille extempló dolórem gravem per omnia membra sénsit, et post breve tempus ví venéní exanimátus est. Mox Herculés, quí reliquós centaurós secútus erat, ad spéluncam rediit, et mágnó cum dolóre Pholum mortuum vídit. Multís cum lacrimís corpus amící ad sepultúram dedit; tum, postquam alterum póculum víní exhausit, somnó sé dedit.
28. _FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES_
Deinde Eurystheus Herculí hunc labórem graviórem imposuit. Augéás quídam,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.