hís tálária et galeam magicam accépit. Apolló autem et Minerva falcem et speculum dedérunt. Tum postquam tálária pedibus induit, in áera ascendit. Diú per ácra volábat; tandem tamen ad eum locum vénit ubi Medúsa cum céterís Gorgonibus habitábat. Gorgonés autem mónstra erant specié horribilí; capita enim eárum anguibus omnínó contécta erant. Manús etiam ex aere factae erant.
5. _THE GORGON'S HEAD_
Rés difficillima erat caput Gorgonis abscídere; éius enim cónspectú homines in saxum vertébantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseó dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum ínspiciébat; hóc modó ad locum vénit ubi Medúsa dormiébat. Tum falce suá caput éius únó íctú abscídit. Céterae Gorgonés statim é somnó excitátae sunt, et ubi rem vídérunt, írá commótae sunt. Arma rapuérunt, et Perseum occídere volébant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hóc fécit, statim é cónspectú eárum évásit.
6. _THE SEA-SERPENT_
Post haec Perseus in fínís Aethiopum vénit. Ibi Cépheus quídam illó tempore régnábat. Híc Neptúnum, maris deum, ólim offenderat; Neptúnus autem mónstrum saevissimum míserat. Hóc cottídié é marí veniébat et hominés dévorábat. Ob hanc causam pavor animós omnium occupáverat. Cépheus igitur óráculum deí Hammónis cónsuluit, atque á deó iússus est fíliam mónstró trádere. éius autem fília, nomine Andromeda, virgó fórmósissima erat. Cépheus ubi haec audívit, mágnum dolórem percépit. Volébat tamen cívís suós é tantó perículó extrahere, atque ob eam causam imperáta Hammónis facere cónstituit.
7. A HUMAN SACRIFICE Tum réx diem certam díxit et omnia parávit. Ubi ea diés vénit, Andromeda ad lítus déducta est, et in cónspectú omnium ad rúpem adligáta est. Omnés fátum éius déplórábant, nec lacrimás tenébant. At subitó, dum mónstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimás vídit, causam dolóris quaerit. Illí rem tótam expónunt et puellam démónstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis audítur; simul mónstrum horribilí specié procul cónspicitur. éius cónspectus timórem máximum omnibus iniécit. Mónstrum mágná celeritáte ad lítus contendit, iamque ad locum appropinquábat ubi puella stábat.
8. THE RESCUE At Perseus ubi haec vídit, gladium suum édúxit, et postquam tálária induit, in áera sublátus est. Tum désuper in mónstrum impetum subitó fécit, et gladió suó collum éius graviter vulnerávit. Mónstrum ubi sénsit vulnus, fremitum horribilem édidit, et sine morá tótum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lítus volat, reditum éius exspectábat. Mare autem intereá undique sanguine ínficitur. Post breve tempus bélua rúrsus caput sustulit; mox tamen á Perseó íctú gravióre vulneráta est. Tum iterum sé in undás mersit, neque posteá vísa est.
9. THE REWARD OF VALOR Perseus postquam ad lítus déscendit, prímum tálária exuit; tum ad rúpem vénit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salútis déposuerat, et ubi Perseus adiit, terróre paene exanimáta erat. Ille víncula statim solvit, et puellam patrí reddidit. Cépheus ob hanc rem máximó gaudió adfectus est. Meritam grátiam pró tantó benefició Perseó rettulit; praetereá Andromedam ipsam eí in mátrimónium dedit. Ille libenter hóc dónum accépit et puellam dúxit. Paucós annós cum uxóre suá in eá regióne habitábat, et in mágnó honóre erat apud omnís Aethiopés. Mágnopere tamen mátrem suam rúrsus vidére cupiébat. Tandem igitur cum uxóre suá é régnó Cépheí discessit.
10. POLYDECTES IS TURNED TO STONE Postquam Perseus ad ínsulam návem appulit, sé ad locum contulit ubi máter ólim habitáverat, sed domum invénit vacuam et omnínó désertam. Trís diés per tótam ínsulam mátrem quaerébat; tandem quartó dié ad templum Diánae pervénit. Húc Danaé refúgerat, quod Polydectem timébat. Perseus ubi haec cógnóvit, írá mágná commótus est; ad régiam Polydectis sine morá contendit, et ubi eó vénit, statim in átrium inrúpit. Polydectés mágnó timóre adfectus est et fugere volébat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medúsae mónstrávit; ille autem simul atque hóc vídit, in saxum versus est.
II. THE ORACLE FULFILLED Post haec Perseus cum uxóre suá ad urbem Acrisí rediit. Ille autem ubi Perseum vídit, mágnó terróre adfectus est; nam propter óráculum istud nepótem suum adhúc timébat. In Thessaliam igitur ad urbem Lárísam statim refúgit, frústrá tamen; neque enim fátum suum vítávit. Post paucós annós réx Lárísae lúdós mágnós fécit; núntiós in omnís partís dímíserat et diem édíxerat. Multí ex omnibus urbibus Graeciae ad lúdós convénérunt. Ipse Perseus inter aliós certámen discórum iniit. At dum discum conicit, avum suum cású occídit; Acrisius enim inter spectátórés éius certáminis forte stábat.
HERCULES
_Hercules, a Greek hero celebrated for his great strength, was pursued throughout his life by the hatred of Juno. While yet an infant, he strangled some serpents sent by the goddess to destroy him. During his boyhood and youth he performed various marvelous feats of strength, and on reaching manhood succeeded in delivering the Thebans from the oppression of the Min?ae. In a fit of madness sent upon him by Juno, he slew his own children; and on consulting the Delphic oracle as to how he should cleanse himself from this crime, he was ordered to submit himself for twelve years to Eurystheus, king of Tiryns, and to perform whatever tasks were appointed
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.