modo
Consentit astrum. Te Iovis impio
Tutela Saturno refulgens
Eripuit volucrisque Fati
Tardavit alas, cum populus frequens 25 Laetum theatris ter crepuit
sonum;
Me truncus inlapsus cerebro
Sustulerat, nisi Faunus ictum
Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas 30
Aedemque votivam memento;
Nos humilem feriemus agnam.
XVIII.
Non ebur neque aureum
Mea renidet in domo lacunar,
Non trabes
Hymettiae
Premunt columnas ultima recisas
Africa, neque Attali 5
Ignotus heres regiam occupavi,
Nec Laconicas mihi
Trahunt
honestae purpuras clientae.
At fides et ingeni
Benigna venast,
pauperemque dives 10 Me petit: nihil supra
Deos lacesso nec
potentem amicum
Largiora flagito,
Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die, 15 Novaeque pergunt interire lunae:
Tu secanda
marmora
Locas sub ipsum funus, et sepulcri
Immemor struis domos,
Marisque Bais obstrepentis urges 20 Submovere litora,
Parum
locuples continente ripa.
Quid quod usque proximos
Revellis agri
terminos et ultra
Limites clientium 25 Salis avarus? Pellitur paternos
In sinu ferens deos
Et uxor et vir sordidosque natos.
Nulla certior
tamen
Rapacis Orci fine destinata 30 Aula divitem manet
Erum.
Quid ultra tendis? Aequa tellus
Pauperi recluditur
Regumque pueris,
nec satelles Orci
Callidum Promethea 35 Revexit auro captus. Hic
superbum
Tantalum atque Tantali
Genus coercet, hic levare
functum
Pauperem laboribus
Vocatus atque non vocatus audit. 40
XIX.
Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentis et auris
Capripedum Satyrorum acutas.
Euhoe, recenti mens trepidat metu, 5 Plenoque Bacchi pectore
turbidum
Laetatur. Euhoe, parce Liber,
Parce gravi metuende
thyrso.
Fas pervicacis est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis et uberes 10
Cantare rivos atque truncis
Lapsa cavis iterare mella;
Fas et beatae coniugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
Disiecta non leni ruina 15 Thracis et exitium Lycurgi.
Tu flectis amnis, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis
Nodo coerces viperino
Bistonidum sine fraude crinis. 20
Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis
Unguibus horribilique mala;
Quamquam choreis aptior et iocis 25 Ludoque dictus non sat idoneus
Pugnae ferebaris; sed idem
Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens 30
Caudam, et recedentis trilingui
Ore pedes tetigitque crura.
XX.
Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor
Longius invidiaque maior
Urbis relinquam. Non ego pauperum 5 Sanguis parentum, non ego,
quem vocas,
Dilecte Maecenas, obibo
Nec Stygia cohibebor unda.
Iam iam residunt cruribus asperae
Pelles et album mutor in alitem 10
Superne, nascunturque leves
Per digitos umerosque plumae.
Iam Daedaleo notior Icaro
Visam gementis litora Bospori
Syrtisque
Gaetulas canorus 15 Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus
Discet Hiber Rhodanique potor. 20
Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae;
Compesce clamorem ac sepulcri
Mitte supervacuos honores.
CARMINUM
LIBER TERTIUS.
I.
Odi profanum volgus et arceo.
Favete linguis: carmina non prius
Audita Musarum sacerdos
Virginibus puerisque canto.
Regum timendorum in proprios greges, 5 Reges in ipsos imperiumst
Iovis,
Clari Giganteo triumpho,
Cuncta supercilio moventis.
Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior 10
Descendat in Campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit maior: aequa lege Necessitas
Sortitur insignis et imos; 15 Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,
Non avium citharaeque cantus 20
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humilis
domos
Fastidit umbrosamque ripam,
Non zephyris agitata tempe.
Desiderantem quod satis est neque 25 Tumultuosum sollicitat mare
Nec saevus Arcturi cadentis
Impetus aut orientis Haedi,
Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc
aquas 30 Culpante, nunc torrentia agros
Sidera, nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt
Iactis in altum molibus: huc
frequens
Caementa demittit redemptor 35 Cum famulis dominusque
terrae
Fastidiosus. Sed Timor et Minae
Scandunt eodem quo dominus,
neque
Decedit aerata triremi et
Post equitem sedet atra Cura. 40
Quod si dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna
Vitis Achaemeniumque costum:
Cur invidendis postibus et novo 45 Sublime ritu moliar atrium?
Cur
valle permutem Sabina
Divitias operosiores?
II.
Angustam amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat et Parthos ferocis
Vexet eques metuendus hasta,
Vitamque sub divo et trepidis agat 5 In rebus. Illum ex moenibus
hosticis
Matrona bellantis tyranni
Prospiciens et adulta virgo
Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum 10
Tactu leonem, quem cruenta
Per medias rapit ira caedes.
Dulce et decorumst pro patria mori:
Mors et fugacem persequitur
virum,
Nec parcit imbellis iuventae 15 Poplitibus timidoque tergo.
Virtus repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus,
Nec
sumit aut ponit securis
Arbitrio popularis aurae. 20
Virtus recludens immeritis mori
Caelum negata temptat iter via,
Coetusque volgaris et udam
Spernit humum fugiente penna.
Est et fideli tuta silentio 25 Merces: vetabo qui Cereris sacrum
Volgarit arcanae sub isdem
Sit trabibus fragilemve mecum
Solvat phaselon; saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum:
30 Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede Poena claudo.
III.
Iustum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava iubentium,
Non voltus instantis tyranni
Mente quatit solida, neque Auster,
Dux inquieti turbidus Hadriae, 5 Nec fulminantis magna manus Iovis;
Si fractus inlabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arcis attigit igneas, 10 Quos
inter Augustus recumbens
Purpureo bibet ore nectar.
Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres, indocili iugum
Collo trahentes; hac Quirinus 15 Martis equis Acheronta fugit,
Gratum elocuta consiliantibus
Iunone divis: 'Ilion, Ilion
Fatalis
incestusque iudex
Et mulier peregrina vertit 20
In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castaeque damnatum Minervae
Cum populo et duce fraudulento.
Iam nec Lacaenae splendet adulterae 25 Famosus hospes nec Priami
domus
Periura pugnacis Achivos
Hectoreis opibus refringit,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.