Martin Luthers 95 Theses; in English and Latin | Page 8

Martin Luther
est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.
15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.
16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.
17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.
18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.
19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere. 20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent. 21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.
23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,
24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,
25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est insanire.
1. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.
2. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.
3. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.
4. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.
5. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.
6. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.
7. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?
8. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?
9. [84] Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate?
10. [85] Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?
11. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?
12. [87] Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et participationis?
13. [88] Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret?
14. [89] Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint eque efficaces?
15. [90] Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.
16. [91] Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.
17. [92] Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi `Pax pax,' et non est pax.
18. [93] Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi `Crux crux,' et non est crux.
19. [94] Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes infernosque sequi studeant,
20. [95] Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis confidant.
M.D.Xvii.

End of The Project Gutenberg Etext of Martin Luther's 95 Theses


Etext of Martin Luther's 95 Theses

from http://www.dertz.in/

 / 8
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.