in accusando multa urbanitas, dignusque vir, cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui CALVUM praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus sibi non si quid detracturus fuit. |116| Et SERVIUS SULPICIUS insignem non immerito famam tribus orationibus meruit. Multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna CASSIUS SEVERUS, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. |117| Nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira et urbanitas et fervor, sed plus stomacho quam consilio dedit. Praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicula est. |118| Sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum quos viderim DOMITIUS AFER et IULIUS AFRICANUS longe praestantissimi. Verborum arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas: hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnumquam longior et translationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. |119| Nam et TRACHALUS plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scaenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt: et VIBIUS CRISPUS compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior. |120| IULIO SECUNDO, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret; adiecisset enim atque adiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest, id est autem ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. |121| Ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum: ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et lene et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. |122| Habebunt qui post nos de oratoribus scribent magnam eos qui nunc vigent materiam vere laudandi; sunt enim summa hodie, quibus inlustratur forum, ingenia. Namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
|123| Supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. Idem igitur M. TULLIUS, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus extitit. Egregius vero multoque quam in orationibus praestantior BRUTUS suffecit ponderi rerum: scias eum sentire quae dicit. |124| Scripsit non parum multa CORNELIUS CELSUS, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. PLAUTUS in Stoicis rerum cognitioni utilis. In Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est CATIUS. |125| Ex industria SENECAM in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo; tum autem solus hic fere in manibus adulescentium fuit. |126| Quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse {iis} quibus illi placerent diffideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant quantum ille ab antiquis descenderat. |127| Foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda, quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. |128| Cuius et multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab his quibus inquirenda quaedam mandabat deceptus est. |129| Tractavit etiam omnem fere studiorum materiam; nam et orationes eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. |130| Velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio; nam si {ob}liqua contempsisset, si parum {recta} non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur. |131| Verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrimque iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt; eligere modo curae sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet: quod voluit effecit.
#De Imitatione.#
II.
|1| Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens derigenda. Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea quae bene inventa sunt utile sequi. |2| Atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur; sic
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.