habuisse et facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.
|81| Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet PLATONEM esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? Multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus. |82| Quid ego commemorem XENOPHONTIS illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur, et quod de Pericle veteris comoediae testimonium est in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. |83| Quid reliquorum Socraticorum elegantiam? Quid ARISTOTELEN? Quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem. Nam in THEOPHRASTO tam est loquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur. |84| Minus indulsere eloquentiae Stoici veteres, sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam (id quod sane non adfectaverunt) oratione magnifici.
|85| Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos VERGILIUS auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. |86| Utar enim verbis isdem quae ex Afro Domitio iuvenis excepi: qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime accedere, 'secundus,' inquit, 'est Vergilius, propior tamen primo quam tertio.' Et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum; et quantum eminentibus vincimur fortasse aequalitate pensamus. |87| Ceteri omnes longe sequentur. Nam MACER et LUCRETIUS legendi quidem, sed non ut +phrasin+, id est corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. ATACINUS VARRO in iis per quae nomen est adsecutus interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. |88| ENNIUM sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii, atque ad hoc de quo loquimur magis utiles. Lascivus quidem in herois quoque OVIDIUS et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus. |89| CORNELIUS autem SEVERUS, etiamsi sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. SERRANUM consummari mors immatura non passa est, puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem. |90| Multum in VALERIO FLACCO nuper amisimus. Vehemens et poeticum ingenium SALEI BASSI fuit, nec ipsum senectute maturuit. RABIRIUS ac PEDO non in digni cognitione, si vacet. LUCANUS ardens et concitatus et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. |91| Hos nominavimus, quia GERMANICUM AUGUSTUM ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? Quis enim caneret bella melius quam qui sic gerit? Quem praesidentes studiis deae propius audirent? Cui magis suas artes aperiret familiare numen Minervae? |92| Dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur. Nos tamen sacra litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur:
inter victrices hederam tibi serpere laurus.
|93| Elegea quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor TIBULLUS: sunt qui PROPERTIUM malint. OVIDIUS utroque lascivior, sicut durior GALLUS. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus LUCILIUS quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. |94| Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid quod tollere possis, putat. Nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis HORATIUS et, non labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae quamvis uno libro PERSIUS meruit. Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. |95| Alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit TERENTIUS VARRO, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae. |96| Iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, {sed aliis} quibusdam interpositus; cuius acerbitas in CATULLO, BIBACULO, HORATIO, quamquam illi epodos intervenit, reperietur. At lyricorum idem HORATIUS fere solus legi dignus; nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax. Si quem adicere velis, is erit CAESIUS BASSUS, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.
|97| Tragoediae scriptores veterum ATTIUS atque PACUVIUS clarissimi gravitate
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.