M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus | Page 4

Marcus Fabius Quintilianus
et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit: interim summatim, quid et a qua lectione petere possint qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam: paucos enim, qui sunt eminentissimi, excerpere in animo est. |45| Facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare, ne quisquam queratur omissos forte aliquos quos ipse valde probet; fateor enim plures legendos esse quam qui a me nominabuntur. Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant existimem, persequar.
|46| Igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab HOMERO videmur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse omnium {fluminum} fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo, sed oratoria virtute eminentissimus. |47| Nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillen legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes? |48| Adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit, sed constituit? Nam benevolum auditorem invocatione dearum quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine, et docilem summa celeriter comprehensa facit. |49| Narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit? Iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque {genera} probandi ac refutandi sunt ita multa ut etiam qui de artibus scripserunt plurima earum rerum testimonia ab hoc poeta petant. |50| Nam epilogus quidem quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillen precibus aequari? Quid? In verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. |51| Verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est. |52| Raro adsurgit HESIODUS magnaque pars eius in nominibus est occupata, tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi. |53| Contra in ANTIMACHO vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. Sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat quanto sit aliud proximum esse, aliud secundum. |54| PANYASIN, ex utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia, alterum disponendi ratione superari. APOLLONIUS in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes poetarum iudices neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate. |55| ARATI materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi cui se parem credidit. Admirabilis in suo genere THEOCRITUS, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat. |56| Audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum. Quid? Herculis acta non bene PISANDROS? NICANDRUM frustra secuti Macer atque Vergilius? Quid? EUPHORIONEM transibimus? Quem nisi probasset Vergilius idem, numquam certe 'conditorum Chalcidico versu carminum' fecisset in Bucolicis mentionem. Quid? Horatius frustra TYRTAEUM Homero subiungit? |57| Nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. |58| Sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur, quod in cenis grandibus saepe facimus, ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. Tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur CALLIMACHUS, secundas confessione plurimorum PHILETAS occupavit. |59| Sed dum adsequimur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad +hexin+ maxime pertinebit unus ARCHILOCHUS. |60| Summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse, non ingenii vitium. |61| Novem vero lyricorum longe PINDARUS princeps spiritu magnificentia, sententiis figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem. |62| STESICHORUM, quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 247
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.