musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur; omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. |3| Et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio adprehenditur, nocet.
|4| Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis quae sint ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inventum. |5| Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt? |6| Et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? quem ad modum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant. |7| Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra pontificum annales haberemus; ratibus adhuc navigaremus; non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet. |8| Ac si omnia percenseas, nulla {man}sit ars qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat: nihil autem crescit sola imitatione. |9| Quod si prioribus adicere fas non est, quo modo sperare possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent. |10| Nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan etiamsi non transierit aequabit. Eum vero nemo potest aequare cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem; tantam enim difficultatem habet similitudo ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit ut non res quae simillimae quaeque pares maxime videantur utique discrimine aliquo discernantur. |11| Adde quod quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus. Quod in orationibus quoque evenit. Namque iis quae in exemplum adsumimus subest natura et vera vis; contra omnis imitatio facta est et ad alienum propositum accommodatur. |12| Quo fit ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimilata materia est. Adde quod ea quae in oratore maxima sunt imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur. |13| Ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se quae legerunt effingi arbitrantur, cum et verba intercidant invalescantque temporibus, (ut quorum certissima sit regula in consuetudine,) eaque non sua natura sint bona aut mala-- nam per se soni tantum sunt-- sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
|14| Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierint: tum in ipsis quos elegerimus, quid sit {ad} quod nos efficiendum comparemus. |15| Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. |16| Hoc autem his accidit qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut adspectum orationis aptarunt; et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus neglegentes. |17| Ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt; qui carent cultu atque sententiis, Attici sunt scilicet; qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydiden superant; tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur; otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse. |18| Noveram quosdam qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent 'esse videatur.' Ergo primum est ut quod imitaturus est quisque intellegat, et quare bonum sit sciat.
|19| Tum in suscipiendo
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.