sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse; virium tamen Attio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt. |98| Iam VARI Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. OVIDI Medea videtur mihi ostendere quantum ille vir praestare potuerit si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim longe princeps POMPONIUS SECUNDUS, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. |99| In comoedia maxime claudicamus. Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet CAECILIUM veteres laudibus ferant, licet TERENTI scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), |100| vix levem consequimur umbram: adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae {suae} obtinuerint. Togatis excellit AFRANIUS: utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.
|101| At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi SALLUSTIUM verear, nec indignetur sibi Herodotus aequari TITUM LIVIUM, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ita quae dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata sunt: adfectus quidem praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis. |102| Ideoque immortalem Sallusti velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur SERVILIUS NONIANUS, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est clarus vi ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat. |103| Quam paulum aetate praecedens eum BASSUS AUFIDIUS egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. |104| Superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores nec immerito CREMUTI libertas, quamquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat; sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. Sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
|105| Oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt; nam CICERONEM cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non id sit propositi ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum vel ediscendum potius putem. |106| Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, [omnia] denique quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas: densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adici, curae plus in illo in hoc naturae. |107| Salibus certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit, sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. |108| Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus est fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. |109| Nec vero quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim 'pluvias,' ut ait Pindarus, 'aquas colligit, sed vivo gurgite exundat,' dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. |110| Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta umquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. |111| Iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem; cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. |112| Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. |113| Multa in ASINIO POLLIONE inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest ut videri possit saeculo prior. At MESSALLA nitidus et candidus et quodam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. |114| C. vero CAESAR si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. Tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. |115| Multum ingenii in CAELIO et praecipue
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.