effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est. |63| ALCAEUS in parte operis 'aureo plectro' merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert, in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens et plerumque oratori similis; sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior. |64| SIMONIDES, tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest; praecipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.
|65| Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis praecipua; plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillen semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. |66| Plures eius auctores, ARISTOPHANES tamen et EUPOLIS CRATINUSque praecipui. Tragoedias primus in lucem AESCHYLUS protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati. |67| Sed longe clarius inlustraverunt hoc opus SOPHOCLES atque EURIPIDES, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior inter plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden. |68| Namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi, et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus vero cum omnibus mirus, tum in iis qui in miseratione constant facile praecipuus. |69| Hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quamquam in opere diverso, MENANDER, qui vel unus meo quidem iudicio diligenter lectus ad cuncta quae praecipimus effingenda sufficiat: ita omnem vitae imaginem expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus. |70| Nec nihil profecto viderunt qui orationes, quae Charisi nomini addicuntur, a Menandro scriptas putant. Sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, qua Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae. |71| Ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum filiorum, militum rusticorum, divitum pauperum, irascentium deprecantium, mitium asperorum; in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. |72| Atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. Tamen habent alii quoque comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere, et praecipue PHILEMON; qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.
|73| Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. Densus et brevis et semper instans sibi THUCYDIDES, dulcis et candidus et fusus HERODOTUS: ille concitatis hic remissis adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate. |74| THEOPOMPUS his proximus ut in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. PHILISTUS quoque meretur qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidi et ut multo infirmior, ita aliquatenus lucidior. EPHORUS, ut Isocrati visum, calcaribus eget. CLITARCHI probatur ingenium, fides infamatur. |75| Longo post intervallo temporis natus TIMAGENES vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. XENOPHON non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.
|76| Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit. Quorum longe princeps DEMOSTHENES ac paene lex orandi fuit: tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias. |77| Plenior AESCHINES et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est; carnis tamen plus habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus HYPERIDES, sed minoribus causis-- ut non dixerim utilior-- magis par. |78| His aetate LYSIAS maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis sit docere, quaeras perfectius; nihil enim est inane, nihil arcessitum, puro tamen fonti quam magno flumini propior. |79| ISOCRATES in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito: auditoriis enim se, non iudiciis compararat: in inventione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens ut cura eius reprehendatur. |80| Neque ego in his de quibus sum locutus has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos. Quin etiam PHALEREA illum DEMETRIUM, quamquam is primum inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.