|26| Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intellegunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
|27| Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum multique eius iudicium sequuntur, neque immerito. Namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur; ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. |28| Meminerimus tamen non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum: {poeticam} ostentationi comparatam et praeter id quod solam petit voluptatem, eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, |29| quod adligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, conripere, convertere, dividere cogatur: nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti. |30| Neque ego arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem in iis esse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
|31| Historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest; verum et ipsa sic est legenda ut sciamus plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis et quodam modo carmen solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat. |32| Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est, neque illa Livi lactea ubertas satis docebit eum qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. |33| Adde quod M. Tullius ne Thucydiden quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum 'bellicum canere,' huius 'ore Musas esse locutas' existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnumquam nitore, dum in his de quibus erit quaestio meminerimus non athletarum toris, sed militum lacertis {opus} esse, nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere. |34| Est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
|35| A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis, honestis, utilibus iisque quae sunt istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter {Stoici}, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant. |36| Sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur isdem non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.
|37| Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint {legendi}, quae in auctore quoque praecipua virtus. Sed persequi singulos infiniti fuerit operis. |38| Quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, [quibuscum vivebat], exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnes {persequamur} [et philosophos]? |39| Fuit igitur brevitas illa tutissima quae est apud Livium in epistula ad filium scripta, 'legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.' |40| Non est dissimulanda nostri quoque iudicii summa. Paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. |41| Nec multo aliud de novis sentio; quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? Qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur, et citius nos dimittet quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum. |42| Sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad faciendam +phrasin+, de qua loquimur, accommodatum.
Verum antequam de singulis loquar, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt. |43| Nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur, alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. |44| Ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia atque quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.