Libris Grammaticis | Page 9

M. Terentius Varro
iterum affirmari possunt aut nequeunt; priora sunt proloquia, de quorum, coniunctione postremo dixit. haec stoicorum "lekta ellipê" et "autotelê", "axi?mata hapla" et "ouch hapla" esse uides. in quibus unum notandum est. tertia uerbi persona praeter uerba, quae nos dicimus inpersonalia, in simplicibus uerbis ponitur, prima et secunda persona in coniunctis quae simplicem non habent significationem (cf. Mart. Cap. IIII 388 p. 118), nam ego et tu pronomina tacite subiecta sunt, quod quamquam de stoicis non diserte memoratur{16} ex eorum placitis necessario manat, ut in hac quoque re illos Varro secutus sit.
Footnote 16: Hoc moneo propter Carolum Prantl l.l. p. 667 qui id a stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes (VII 63) scribit: "ellipê (lekta) men oun esti ta anapartiston echonta tên ekphoran hoion 'graphei'; epizêtoumen gar tis?" quod cum in prima et secunda persona absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et illam fecisse stoicos sequitur.
Quomodo uero amplam materiam in duodecim libros distribuerit, conici uix potest. suspicari licet priore hexade eum de casibus obliquis et uerborum formis, quatenus haec cum illis coniuncta sint, altera de proloquiis simplicibus et conpositis disputasse, quod conuenit cum stoicorum diuisione in "lekta ellipê" et "autotelê". neque e Gelli libri XVI capite octauo sequitur (fr. 36), in fine demum libri XXIIII proloquia tractata esse, quod quomodocunque rem disposuerit fieri potuisse nego. quare quod Gellius adicit, Varronem "axi?mata" alias profata alias proloquia uertisse, id non cum Ritschelio (l.l. p. 5) ad dialecticam sed ad ipsos libros de lingua latina referendum duco, ut his uocibus promiscue, ut in aliis terminis fecit, usus sit. *profatum* enim, quantum sciam, apud nullum scriptorem, *proloquium* apud Augustinum et Capellam occurrit. quorum hunc librum de dialectica legisse constat, illum eundem fortasse adhibuisse supra uidimus. sed longius progrediendum est. narrat enim hoc capite Gellius, se inspectis dialecticorum "eisag?gais", ut de axiomatis a M. Varrone profata uel proloquia adpellatis se edoceret, quaesiuisse commentarium L. Aeli de proloquiis, quem sine dubio in eodem libro Varronis atque illud memoratum uiderat (cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. in Fleckeiseni annal. supplem. III p. 646), sed eo reperto nihil inde didicisse et ad Graecos libros rediisse. ponit ex his sumptam definitionem Chrysippi "axi?matos" (cf. L.D. VII 65), deinde eam, quam Varro de proloquio in libro 'de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo' protulit. secuntur, interiectis quibusdam proloquiorum exemplis et axiomatis descriptione apud stoicos usitata iterumque nominato Varrone (ut de Ciceronis "axi?matos" uersione ex disp. Tusculanis I 7, 14 petita taceam), "axi?mat?n sunnêmmenou sumpeplegmenou diezeugmenou paradiezeugmenou" explicationes, adiectis interpretationibus latinis, quas cum e graecis libris quos ante significauit, licet reliqua inde hauriret, sumere non potuerit, ad eundem Varronem referendae uidentur. in qua re incertum est, num utramque quam profert proloquii "sunêmmenou" et "sumpeplegmenou" uersionem Varroni an fortasse alteram Aelio debuerit. duo in promptu sunt quibus haec suspitio confirmetur. primum enim Gellium has interpretationes non de suo addidisse, quod hominem philosophiae non ignarum fecisse facile contendas, inde conligendum, quod "axi?ma diezeugmenon", quod ipse (V 11, 8) 'diiunctiuum' appellat, nostro loco 'disiunctum' uertitur. alterum est, quod proloqui "paradiezeugmenou", stoicis ut uidetur adhuc ignoti (cf. Prantl l.l. p. 448. 605), uersionem omnino non proponit, quoniam eam, ut quod prope sua sponte apparet adiciam, in Varronis libro non repperit. cuius "paradiezeugmenou" usu admoniti, ne quid audacius Varroni adscribamus, num ex reliquis quidquam ad eum referendum sit, in medio relinquimus. qui uero sciunt in his rebus exempla non nullius momenti esse et idem proloqui conexi exemplum _si (Plato) ambulat, (Plato) mouetur_ hic et in Augustini opusculo de dialectica adhibitum uident, non nulla fortasse praeterea ut ipsa exempla e Varrone fluxisse mecum existimabunt. in libro XXIIII igitur de proloquiis conpositis agebatur. hinc progredienti conicere licet Varronem in extremae hexadis triade priore, ut solet in hoc opere, generatim de proloquiis dixisse, in posteriore ad singula explicanda profectum libro XXIII proloquia simplicia, libro XXIIII conposita, libro XXV poetarum usum uel nescio quid tractasse. sed haec pro certis non uendiderim.
Transeo ad priores libros. *Hexas prima*, ut saepius dixi, de etymologia scripta erat, et libri tres 'priores de disciplina uerborum originis, posteriores de uerborum originibus'. priorum 'in primo uolumine est' ut ipsa Varronis uerba ponam (VII 109 p. 389) 'quae dicantur, cur "etumologikê" neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae'. primo igitur libro contra stoicos et grammaticos, qui eorum uel similia praecepta sequebantur, altero ex eorundem mente disputauit, tertio suam de re sententiam exposuit. praeclara sane dispositio! Studia etymologica stoicorum (cf. K. Lehrs de Aristarchi stud. hom. p. 340. R. Schmidt l.l. p. 21. Ch. A. Lobeck de antiphr. et euphemismo in actis societ. gr. II p. 293 sq. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 13. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 323) ex interioribus linguae rationibus, quas probabant (cf. p. 5) pendebant eorumque usum in singulis tractandis grammatici secuti sunt,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 97
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.