Libris Grammaticis | Page 8

M. Terentius Varro
et Arnobium nemo adhibuit (nam Pseudo-Apul. de dogm. Plat. III p. 262 Hild. nihil nisi Varronem ita dixisse refert), his argumentis coniunctis adducor, ut eas libelli istius particulas, quae ingenium Varronianum prodant, ad libros de lingua latina referam. Ad syntaxin inlustrandam non multum inde lucramur, nam pauca tantum de uerbis et sententiis simplicibus coniunctisque ad firmandam dispositionem suam praefatus est. plura de etymologia discimus de qua infra dicam. Sed hic facile aliquis obiciat, ne confidentius loquere! cum enim Martianus Capella IIII 338 Kopp. p. 97 Grot. non solum eandem totius argumenti dispositionem atque Augustinus (cap. IIII) habeat, sed etiam in eius disputatione de uerbis aequiuocis et uniuocis eadem quamquam multo breuius legantur, quae Augustinus profert,{14} praeterea autem et hunc (de ord. II 12, 35 tom. II p. 415 cf. F. Ritschl quaest. uarr. p. 7) et illum (IIII 335 p. 97 cf. C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX. Ritschl l.l. p. 5) Varronis disciplinarum libris usum esse constet, nonne multo ueri est similius, illa e libro disciplinarum de dialectica fluxisse, in quo stoicorum placita non neglecta esse uideantur{15}? neque sine specie quadam probabilitatis haec opponuntur, praesertim cum ita totum Augustini opusculum ex uno Varronis libro, quamquam magno opere extenuato, haustum esse possit, nam quae de ui uerbi disputat cap. VII-X nullo modo libris de lingua latina, perbene dialecticae apta sunt. Sed praeterquam quod in hac (libro enim singulari tractabatur) unumquemque tam longa disputatio de etymologiis offendet nescio an singularis consensus, quem supra exposui, cum libris de lingua latina hanc dubitationem tollat. ne autem nihil profecisse uideamur, si hoc concedere prorsus recusas, unum adicio. Varronem libros disciplinarum multis annis post illos de lingua latina scripsisse demonstrauit Ritschelius l.l. p. 57, quamuis L. Mercklin (philolog. IIII p. 427) dissentiat; in his igitur sine dubio quae ipse summa industria multaque meditatione congesserat non neglexit, sed retractata passimque mutata et admodum contracta suum in usum conuertit, id quod etiam in aliis libris eum fecisse infra monebo. utcunque igitur statuis, quamquam prius illud mihi multo magis arridere tacere nolo, iure nostro nunc haec fragmina nos in relliquiis de lingua latina posuisse concedes.
Footnote 12: Episcopi Hipponensis enim hoc opusculum esse demonstrauit Prantl l.l. p. 666, quamquam id C.F. Webero proleg. in Augustini art. gramm. p. 1 non persuasisse uidetur. addere potuit in libro de magistro quem patrem breui post illud scripsisse constat (cf. Augustin. retract. I 12) nonnulla recurrere quae in illo libello leguntur ut V 12. 16. Tom. I p. 679. 682 ed. congr. S. Maur., unde apparet dialecticam illic expositam re uera Augustinum amplexum esse.
Footnote 13: Apud Varronem recurrunt ueriloquia urbis V 143 p. 145 horrei V 106 p. 109 putei V 25 p. 41. uiolentum apud Augustinum a ui, ab eodem uis uiolare VI 80 p. 256, et ab eodem per gradus quosdam apud ilium uinculum uimen uitis uietus, ab ipso uis V 62 p. 68 uincire uinclum uiere, V 37 p. 38 uinum, ab hoc uitis deriuatur (de postremis cf. Donat. in Ter. Eun. IIII 4, 21). solius uiae origo, quod V 35 p. 37. de re rust. I 2, 14 a uehendo ducitur, non respondet; talem inconstantiam autem nemini antiquorum grammaticorum non excidisse inter peritos constat, de Varrone cf. Mueller praef. Varr. p. VII. quae praeterea apud Augustinum occurrunt lucus bellum foedus e.q.s. in libris nostris non explicantur.--Breuiter moneo locum V 22 p. 31, qui multos uexauit, nuper Ludouicum Ox�� de Varr. etymolog. quibusd. p. 22, et in codice ut tradunt ita legitur _Vias quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter iterum, actus quod agendo teritur_ e loco s. s. V 35 p. 37 illuc inlatum et quodammodo uicinis etymologiis accommodatum esse, quod neminem uidisse miror.
Footnote 14: August. l.l. p. 48E: 'ea quae una defintio potest includere uniuoca uocantur: illius autem, quae sub uno nomine necesse est definire diuerse, aequiuoci nomen est'. p. 49C: 'haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam eiusdem nominis definitione clauduntur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt.' Mart. Capella IIII 355 p. 103 sq. 'aequiuocum est quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem definitio, ut leo ... uniuocum est, quando duarum uel plurium rerum unum nomen est et definitio.'
Footnote 15: Cassiodor. de artib. et discipl. liber, p. 536b Garet: 'dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem disciplinarum libris tali similitudine definiuit: dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa, illa breui oratione argumenta concludens, ista facundiae compos copioso sermone discurrens, illa uerba contrahens, ista distendens'. cf. Isid. orig. II 23, 1. a Zenone haec Varronem transtulisse Cassiod. l.l. p. 531b Sext. Emp. adu. math. II 7 alii docent, et alia in promptu sunt, quibus illud confirmetur.
Varro, cuius uerba Augustinus multis ambagibus reddidit, de enuntiatis simplicibus et coniunctis egit, quorum haec sententiam aut inplent aut non inplent (fr. 32*). quae inplent
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 97
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.